De interpolationibus in Carminibus Horatii certa ratione diiudicandis [Reprint 2022 ed.] 9783112685082

203 65 17MB

Latin Pages 72 [76] Year 1872

Report DMCA / Copyright

DOWNLOAD FILE

Polecaj historie

De interpolationibus in Carminibus Horatii certa ratione diiudicandis [Reprint 2022 ed.]
 9783112685082

Table of contents :
Vorwort
Einleitung

Citation preview

DE

INTERPOLATIONIBVS IN

CA R M I N I B V S CERTA

KATIONE

HORATH DI1VDICAND1S

SCRJPS1T

S. HEYNEMANN PHIL.

DK.

BONNAE APVD

ADOLPHVM MDCCCLXXI.

MAKCVM.

Praefationis loco fatendum mihi est, acro prodire hoc de interpolationibus Horatianis commentariolum, quippe quod abhinc biennio scriptum anno qui praeteriit amplissimo philosophorum ordini in universitate Fridericia Guilelmia Rhenana ad summos in philosophia honores legitime impetrandos proposuerim, nunc demum typis excudendum atque in lucem emittendum curare per meas rationes potuerim. Quod quominus maturius fieret, bellum a patria cum Gallis egregie gestum impedivit, quod sicut omnes publicas privatasque res commovit, ita etiam me meaque percussit. Sed ne hodie quidein prorsus ingratam fore hanc meam de Horatio industriam sperare ausim. Quamquam enim ab hac tota de interpolationibus quaestione iam aversos hominum doctorum animos neque immerito aversos esse video, nondum tamen liane litem, quam sectari amplius nolunt, certa ratione compositam esse existimo. Quam ancipitem controversiam pro meis viribus diiudicare cum dissertatione academica periclitarer, cavendum mihi erat, ut voluminis magnitudinem intra eos fere terminos coercerem, qui huic generi scripturae rite constituti sunt. Quamobrem gravioribus rebus cum cura absolutis, ncque eas quas iniuria moverunt plurimorum versuum suspiciones singillatim refellere molitus sum et extre-

IV

mam disputationis partem, quae probabilibus in coniecturis potius quam in certis ratiocinandi argumentis versatur, resec-ui ac tan quam digito attigisse satis habui. — De M. Valerii Probi studiis Horatianis cum pag. 57 sqq. disputarem, nondum editus erat Julii Steupii de Probis grammaticis libellus, qui non prius ad me adlatus est, quam plagulae fere omnes typis iam descriptae essent. — Keliquum est ut reponas moneam pag. 45 ,,locaverint u pro eo quod per errorem scripsi .,conlocaverint" in verbis Ciceronianis e secundo de legibus libro adlatis. Scribebam m. Martio a. M D 0 C C L X X 1 .

„Eine Norm für das was Horaz und Nicht-Horaz bedeuten soll, ohne die sogar die kaltblütigste Skepsis kein Vertrauen erweckt, vermisst man überall." Bemhardy de Peerlkampii editione. (Jahrbb. f. wiss. Krit. 1835.)

Interpolationen quae vocantur in carminibus Horatii latissime patere cum nuper probatum videretur hominibus doctis, factum est ut studia Horatiana incredibilem in modum turbarentur atque a vera ratione longius in dies aberrarent. Est haec critica quaedam quasi Odyssea, cuius erroribus plerique grammaticorum iam amplius triginta annos miserrime iactati sunt. At hercle tandem aliquando tempus est ad Ithacam adpellere. — Fuit autem korum errorum auctor suasorque, ut omnibus notum, celeberrimus ille Batavus pliilologus Petrus Hofman Peerlkampius, qui abhinc annos prope quadraginta tanquam alter Guietus extitit id agens, ut poesin Horatianam naevis ac maculis, ut voIebat, turpiter adspersis olim plurimis et maximis urendo secando emendaret. Quo ille studio plusne profuerit rebus Horatii an nocuerit valde dubito. Ac Franciscus quidem Guietus quae in «»»'tu» Horatium ingeniöse peceaverat, nihil ea damni litteris attulerunt: nihil enim a se excogitatum publici iuris tacere consueverat vir ille singularis, sed inter legendos scriptores quae commentus erat, marginibus ea libroruin quibus utebatur breviter adpinxisse satis habebat. E quibus quae ad Horatium spectabant etsi postea Marollius a, 1660 deinde ex editione Marolliana Sanadonus a. 1728 deprompsit, ea tarnen net; sat pervulgata, utpote in Francogallicis poetae translationibus quasi latitantia, neque idoneis argum e n t s praemunita, non prius oculos hoininum mentesque in se converterunt, quam Hai'lemensis editor a. 1834 adcurata quidein sua at nova atque inaudita censura Horatiana animos doctoruui percuteret: tunc recordari coeperunt, fuisse ducentis ante annis hominem in Gallia ingeniosissinium, qui similiter haec carmina perstrinxisset. 1

2

Nec tamen defuerunt qui post Guietum eidemque iam ante Peerlkampium paucis quidem locis Horatianis obelum adfigerent. Bentleium honoris causa nomino. Post eum obscuriores quidam Sana- in Gallia et Britannia editores, illic Io. du Hamel a. 1720 Sa-

Duhamel douuB aia.

Q a d o n

a

1 7 2 g

p

o i n g i n e t

d e

S i y r y

a

1 7 7 0 j

h i c

j

I o n e g

a

1 7 3 0

et si qui forte alii fuerunt, unam et alteram stropham ut abhorrentem ab elegantia Venusina condemnabant. Iuvat Sanadoni verba adferre, quibus ad C. IV 3, 18—22 usus est: Les manuscrits ont beau charger Horace de cette impertinente parenthèse, Horace se defend contre tous les manuscrits. Praeterea I I I 17, 2—5 delevit, tanta confidentia locum utrumque, ut ne in textum quidem suspecta verba admitteret. Bentieius. Jam vero magnus Bentleius, quem in omne aevum unice meritum esse de Horatio constat, unum versum solum e carminibus IV 8, 17 ut spurium sustulit. Quod valde mirandum est, reliqua quae vere adsunt interpolamenta illuin virum fefellisse, qui Horatium antequam edere festinaret, tanto studio tanta doctrina tanta sagacitate sollertiaque pertractaverat recensueret atque emendaverat, qui et ipse similium in utriusque linguae litteris fraudum extitit repertor, cum cpistularum Phalaridearum falsa commenta detegeret totque Lucani et Manilii versus vnd-tiag accusaret. In Horatio idem manifeste supposita aut alto silentio praeteriit aut sanare potius quam resecare maluit. Est haec profecto quaestio non tam philologica quam psychologica. Quam solvi quidem haud ita difficulter posse qui putasse videtur Peerlkainpius mihi quidem minime satisfecit iis, quibus pagg. X X I I et X X I I I editionis Amstelodamensis hoc aenigina dissolvere studebat. Magis mihi arrident ea, quibus tacobus Maehlv in vita Ricliardi Bentlei Lipsiae 1868 edita pg. 58 rem expediebat. Atque omnino in mentem venisse criticorum principi, ut in Horatio quoque de spuriis cogitaret, praeter illum quem abolevit carminum locum, ubi se adgnoscere ait versum monachalis plane genii et coloris, etiam in epodon et sermonum libris videmus : epodon V 87 post longiorem de vitiosa scriptura disputationem desperatum tandem locum, quem scilicet emendare frustra studuerit, fortasse, his enim verbis utitur, spurium et interpolatum esse, qui sola spongia sanari possit, nulla alia medicina, suspicatur; praeterea ad artis poeticae vs. 337 et hune versiculum, de quo veretur ne monacho potius quam Fiacco debeatur, et qui

3

eiusdem commatis sit saturar. II 2, 38 in suspicionem adduxit. Sane quidem ille et rarissime et dubitanter fere tales in Horatio suspiciones movit et 'eas quidem non alia de causa nisi desperatione emendandi coactus neque ipsi antiquitati quam monachis potius fraudem tribuens. In carminibus certe ab hoc critices genere ita se abstinuit, ut unum ilium versum vo&etag argueret, hunc vero tam adcurata ratiocinatione tamque invictis argumentis usus, ut contra ne hiscendi quidem ulla data sit potestas. Longius paullo Germani quidam philologi processerunt, Ianius Eichstadius Naekius Buttmannus Struvius, et hi quidem ante Peerlkampium omnes. Quorum Ianius, licet alias venustatis iamu*. Venusinae admiratione ubique diffluens, duorum tamen versuum quaternionum, eorundcm quos iam Sanadonus respuerat, adeo pertaesus erat, ut in excursibus editionis Lipsiensis a. 1778 tomo secundo adiectis uberius et fervidius, quae fuit ipsius in rebus aestheticis sive sentiendi sive declamitandi abundantia, eos versus increpitaret ac tanquam indignissimos Horatio manibus pedibusque repudiaret. — Nostro deinde saeculo primus Eichstadius in programmati» Ienensibus a. 1817 et 1819 duos Eichstadius. carminum locos I 1, 35 III 11, 17—20, nemini suspectos antea nisi forte Guieto, proprio Marte poetae abiudicare ausus est. At pusilla usus est argumentatione, quae quidem in eo maxime nititur, quod concinnitatem sententiarum disturbare atque a pulcri venustique sensu abhorrere istos quos eiectos vult versus clamitat. Et sensum quidem elegantiae ac pulcritudinis poeticae suum sibi habeat, qui adeo, ne quid acerbius dicam, fastidiosus interdum erat, ut in programmate Ienensi a. 1832 pg. 5 adn. 3 carmen saeculare ieiunitate sententiarum et compositionis inconcinnitate vel maxime laborare censeret et libri primi carmini» duodecimi quintam stropham liac parodia perstringeret: „quo nihil peius fabricatur ipso nec iacet quidquam simile aut secundum : proximas illi tamen occupabunt carmina sedes, qualia professores quidam in Hungaria pangunt, unde mirifica nuper ad nos poemata periata sunt." Eandemque stropham suppositam sibi videri libello a. 1819 de c. I l i 11,17—20 perscripto pg. 7 iam significaverat. Sed in programmate a. 1832, quod

4 modo tetigi, in earn se proniorem esse sententiam profitetur, ut naevos adgnoscendos in corpore pulcro, non tollendos putet Rursus in priorem opinationem relapsus, paradoxon partícula quarta a. 1834, paullo ante conscripta quam Peerlkampiana editio in lucem prodiret, primi carminis versum 35 tanquam absonum et suppositum credit eiciendum. In qua tandem sententia permansit etiam tum, cum hoc carmen a. 1843 post Peerlkampianam et Hermannianam censuras retractaret, quamquam a. 1836 paradoxon partícula sexta strenuus extiterat Peerlkampii adversarius atque in eas rationes fusius disputaverat, quibus ille in praefatione ad suam sibi crisin exercendam viam praemuniebat. Et plura deinceps adversus Batavum censorem scripsit nec quisquam Candidas illas utriusque epistolas ignorât, ab Eichstadio in paradoxon suorum numerum relatas, a Peerlkampio in editionis suae iterum prodeuntis praefatione exhibitas. — Iam vero post illam a Bentleio mérito decretam unius versus Çivrf/.aaiav primum Naekius. in hoc genere progressum fecit Augustus Ferdinandus Naekius qui commentatione scliolarum indici Bonnensium a. 1821 praemissa invictis argumentis docuit, teterrimam tertii libri carminis undecimi stropham quintam ab Horatio profectam esse non posse. Eandem suspicionem ctsi iam moverat Eichstadius, futilioribus tarnen ratiunculis usus erat neque ad persuadendum adcommodatis. Quae etiam causa fuit, ut suam ipse sententiam postea mutaret atque ut vidimus incertus semper fluctuaret. Et incompertam sibi fuisse Eichstadii dubitationem Naekius testatur Valer. Catón, pg. 288. Certc tal i Ims ille rationibus tamque adcurata ac sollerti disputatione rem comprobavit confirinavitque, ut cuivis sana mente praedito persuasissimum fieri deberet, extare in carminibus Horatii praeter versum illum Bentleianum etiam integram haue stropham, quae aliena manu fabricata tamdiu poetam dedecorasset. Dignus est autem libellus Naekianus, insertus ille opusculis philologic.is Welckeri cura a. 1842 et 1845 editis, qui ab his relegatur, qui hodie hane interpolationum provinciana adeunt. Nam praeter notissimam illam in Philologo commentationem Lachmannianam hoc optimum exemplum est, quo doceamur, quomodo hanc lubricam de spuriis Horatianis disquisitionem iusta ac severa methodo instituamus. — Porro PseudoButtmannus. Horatium deprehendisse sibi visus sexies est Philippus Buttmannus,

5

qui commentatiuncula de Horatio et non Horatio, quem titulurn esse voluit, Mythologi sui tomo alteri (a. 1829) adiecta sex locos I 2, 9 — 1 2 ,

I I I 4, G 9 - 7 2 .

11,

17—20.

17, 2 - 5 ,

IV

4,

18—22.

8, 17 eo Consilio recensuit, ut suspicionem singulis illatam communi quasi omnium contra se invicem testimonio confirmaret. Quorum locorum duos I 2 , 9 — 1 2 et III 4 , 6 9 — 7 2 primus ipse ut subditicios notavit. Guietus enim quid quoque loco senserit missum facimus. — lam hi loci omnes cum ita se haberent, ut inolestas atque ineptas sententiarum amplificationes ex historicis vel mythologicis rebus curiosius conflatas continerent, et tales quidem quae resecari sine metri sententiaeve damno facile possent, eiusdem commatis septimum locum IY 4, 61 — 64 adicere sibi visus est C. L. Struvius commentatione Regimontana a. 1 8 3 6 , struviu». Peerlkampii Horatio iam quidem edito at ipsi nondum cognito. Insertam habes disputationem Struvii opusculis selectis vol. II Lips. 1854. — Denique ne quem sciens praetermittam, iam a. 1828 Augustus Voigtlaender, obscurior credo ludimagister, program- voigtiaender. mate scholae Schneebergensis edito c. I l l 3 , 4 9 — 5 2 (vel 2, 8 1 — 8 4 ) versus eiciendos contenderai. Quod sane laudandum est in umbratili homine, quod ex suo scilicet Horatio totam stropham proprio Marte depellere non dubitaverit, turn temporis praesertim, cum horribiles in praestantiam atque integritatem Flacci Peerlkampianos impetus nemodum animo praesagiebat. Sed quo ille pacto sententiam suam sustinuerit ignoro ; libelli enim inspiciendi copia mihi non contigit; laudatur a Peerlkampio, a Struvio opusc. sei. II pg. 409 tecta nominis significatione vituperato. Hi omnes parce ofteUKnvzig caute ac moderate periculosae aleae plenum opus tractaverunt. Turn vere a. 1834 in lucem Peerikampm». emissa est carminum editio Harlemensis, quae odarum prope quartam versuum partem obliquis typis quasi quodam stigmate notatam exhibebat. Minus violenter grassatum ibi erat in epodis. In commentariis autem perpetuo id agebat editor, ut, quod Marklandus et Valckenarius olim cum de aliis scriptoribus turn de Horatio universim indicavissent, innumeros esse spurios versus et ineptos qui nos ludificarentur, id ut causis adcurate expositis de singulis odarum et epodorum vnnfiohuaioic comprobaret. Hie liber quasi tonante fulmine densum aera dividens similem Bentleianae olim audaciae effectum habuit, ut qui dui-

6

G.

rissime sopiti quievissent, e somno sese excitari graviter ferrent, alacrioris animi qui essent, ad depellendum fortiter hostem se accingerent. Sic in ipsa Batavia editio Lentingiana parabatur, quae pedetemptim ilium refelleret, a. 1843 auctoris morte interrupta. Neque in Germania plausum illc tulit. Quin etiam fuit, qui ridere doctissimum Batavum concessum sibi crederei, Orellium dico, cuius totus commentarius minoris pretii est quam ipsi errores Peerlkampii. Taceo de vindiciis epistolis censuris àliisque id generis libellis, quibus de equo deicere hostem nitebantur. Bcrnhardy. Unus Godofredus Bemhardy statim post emissam hanc editionem recte mihi videtur de ea deque hoc toto genere critices iudicavisse in annalibus rei litterariae criticis, qui Berolini a. 1835 prodierunt. Hic fontes novae hypercriseos aperuit in universa interpretationis Horatianae condicione sitos indicavitque viam, qua inita et errores illi evitarentur et melius consuleretur poetae. At surdis auribus cantavit. — Iam vero princeps grammaticorum Hermannus. Godofredus Hermannus in elegantissima de primo carmine Horatii dissertatione Lipsiensi a. 1842 de summa causa cum Peerlkampio prorsus se consentire palam professus est simulque speciosius quam rectius, pace sanctorum manium dixerim, id generis experimentum edidit, obstupescentibus philologis Germaniae. Nec vero stupor diu mansit. Sed tanta nimirum auctoritate impulsi mox undecunque concurrere, in hanc critices arenam descendere, Horatium sordibus purgandum sibi sumpsere et prope afuit, ut cum interpolatorum scelerata cohorte pium poetam ipsum foras exturbarent. Fuit scilicet metus animis iniectus, ne sibi accidisse videretur, quod Hermannus etiam litteratis hominibus accidere dixerat, ut ea quibus a puerili aetate adsuevissent omni erroris suspicione exclusa pro veris haberent. Insigne exemplum praebere carmina Horatii, quae omni tempore lectitata explicaremus, laudaremus, admiraromur tanta credulitate, ut etiam ad claram lucem caecutiremus. Coepisse tamen soporem istum excutere virum acuti iudicii, P. Hofman Peerlkampium, quamquam ilium sua sententia nunc longius quam par esset, nunc non eo usque quo oporteret progressum. Haec Hermannus. Certe eo usque progressus erat Peerlkampius ut iam cogitandum ei esset de Sosiis, quos praef. pg. XI et XII edit. II suspicatur lucri faciendi cupiditate etiam integra carmina obscuriorum auc-

7 torum H o r a t i a n o corpori f r a u d u l e n t e r inculcavisse, scilicet ut pessimorum p o e t a r u m ineptias m a g n i nominis simulatione venditarent simulque ipsa H o r a t i a n a volumina ampliora redderent. At longe longeque ilium s u p e r a v e r u n t ista deletricis critices facúltate qui per decennia abhinc p r ó x i m a h a n c interpolationis provinciam arripuerunt. E quibus G r u p p i u m nominavisse contentas sum. Quorum studiis factum est, ut K. Lehrsius, ceteroquin egregius vir, Fleckeiseni annall. philolog. a. 1863 pg. 547 per c a m p u m se incedere odarum ruinis ac stragibus repletum gloriaretur. E t ipse L e h r s i u s n u p e r r i m a editione pro virili p a r t e enisus est, ut stragem faceret ex Horatio. — Hi dum saeviunt in poetam Venusinum, altera ex p a r t e non pauci f u e r e , qui sive credulitatis sive timiditatis eo p r o c e s s e r i n t , ut ne u n u m quidem ilium versum, quem quidein Bentleius prorsus abolevit, pro spurio adgnoscere velint. Hi nimirum sacrosanctam memb r a n a r u m vetustatem venerantes, ratio quid flagitet. unice securi, sibi beati videntur, si vel apices litterarum in hisce carminibus a d m i r a n t u r et in salebris tuto incedere, in tenebris clare cernere sese credunt. Nec temen defuerunt, qui a u r e a m mediocritatem etiam h a c in re amplexi sint, veluti B e r n h a r d y hist. litt. Roman, pg. 575 ed. IV adn. 451. E x omnium vero numero eximendi sunt Carolus L a c h m a n n u s et Mauricius Hauptius, quorum ille in La< limammo primo volumine Philologi a, 1864 pg. 164 sqq. insigni exemplo ostendit, quid sit de hoc toto genere ad severam artis criticae normam ac rationem i n d i c a r e : hie in editione nitidissima Ilir-"Hupim*. zeliana a, 1861 speciminibus vo&eiag indicatis, quousque fere in h a c via tutis pedibus p r o g r e d ì liceat tacite significavit. Lachm a n n u s p r a e t e r e a h a n c rem breviter iam a t t i g e r a t in extrema disputatione, q u a m de carmine I I I 12 ratione q u a t e r n a r i a distinguendo instituit in Annalib. antiquitat, studior. Marburgens. a. 1845 p. 481 sqq. Augustus denique Meinekius, cuius prae- Me¡n«kin>. clarissima de Horatio m e r i t a non est quod laudem, P e e r l k a m p i a n a e rationi plus q u a m p a r erat mihi videtur concessisse. Qui locos suspectos in editione altera a. 1854, priorein enim non inspexi, alios in m a r g i n e m relegavit, alios in textum quidem admisit sed uncis includendos curavit, a d e u r a t o puto discrimine significans, quid vere spurium quidque verisimiliter suspectandum sit. P r a e t e r e a inultos locos, quos in ipsa editione intactos

8 l. Mueiier. reliquerat, in praefatione demum damnavit. Nee praetereundus est hoc loco Lucianus Mueller, qui annali, philolog. a. 1863 pg. 176 sqq. quae hac de causa in universum disputavit, ea meo quidem iudicio qualicunque recte et prudenter et utiliter dicta sunt. cienpeerii Ac Peerlkampianas rationes qui secuntur hoc errore falsi kampii. sunt, quod tanquam perfectani omnibusque numeris absolutam poeticae virtutis speciem atque imaginem intuentur poetam nostrum, hanc autem perfectionem ad suum quisque sensum suumque arbitrium revocare atque aestimare non dubitant. Veruni enimvero et rationem ducas oportet temporum et ingeniorum diversitatis nequc omnino quemquam plane perfectum poetam et cui nihil prorsus desit facile dixeris. Accedit quod hie poeta ut diffìcillimus est intellectu propter miram quandam ac peculiarem ingenii indolem ac proprietatem, ita tantum abest ut penitus perspiciatur ab hominibus nostris, ut etiam interpretationis et indiligentia et p e r v e r s i a t e oppressus iaceat. Quod licet plerique vel arrogantius vel absurdius dictum iudicaturi sint, non tamen dubito quin peritissimi quique mecum consentiant. Seel Peerlkampius ad c. I 16, 13 negat se Horatium adgnoscere nisi in illis ingenii monumentis, quae tam apta et rotunda sint, ut nihil demere possis, quin elegantiam minuas. En UQWXOV Tfievdog, ut more philosophorum loquar, unde omnes istius hypercriseos rationes ut e primo erroris fonte ductae sunt. Quidquid igitur ab incorrupta castigatissimi poetae praestantia non dicam abhorreat, sed potius sibimet ipsi videatur abliorrere, id quasi Horatianum nomen indignissime mentitum submovendum ille ex optimis carminibus arbitratur. At non Peerlkampio sed sibi suisque aequalibus Horatius sua carmina conscripsit, illorum plausum in multis sine dubio laturus, quae quidem non Peerlkampio solum sed omnino nostratibus hominibus displiceant. Sic, ut exemplo utar, mythologica sententiarum ornamenta saepius frigere nobis videntur, cum tamen veteres lectores libentissime talia toleraverint. Quamquam non dubito quin quaedam carmina Horatii extent, quae non modo recentiorem quendam sed etiam ipsum ilium antiquum Probum, ut ait Martialis, timere debuerint. Attamen hoc omne de poesis praestantia ac pulcritudine iudicium, quippe quod a sensus arbitrio totum pendeat, nescio quid fluxum habet atque incertum neque artis criticae utpote certis rationibus ad-

9 stringcndae sat solidum fnndamentum esso potest. Sensus enim apti venustique natura nobis insitus ille quantum discrepet etiam inter exculta litteris ingenia, diversa in diversis hominibus statuens, uno demonstravisse exeniplo ex hac ipsa orisi Horatiana repetito satis habebo. Carmen enim l i 11 Peerlkampius totum expunxit ut Horatio indignum, hac censura edita : „voluit aliquis experiri, inquit, quid in imitando argumento valeret, quod Graeci Romanique poetae, Horatius praecipue, diversis modis tractaverunt. Sed tam ieiunum, tam a suavitate et urbana illa hilaritate remotum, nihil apud Horatium legimus. Et universum male cohaeret. Sunt laciniae, hinc inde consarcinatae. Si legeretur v. c. in Anthologia Burmanni non addito auctoris nomine, nemo antiquiori alicui poetae tribueret." Contra Meinekius praef. pg. XIV haec: „carmen hoe non diffiteor me in iis semper Imbuisse, quae orationis castitate, imagfnum venustate sensuumque veritate prae ceteris commendantur ; at vide quam diversa sint hominum palata. Quod enim carnien nos impense laudamus, idem Batavus criticus Horatio prorsus indignum censet et ad vilissimos ingenii fetus abicit." Quorum verborum maximam partem Peerlkampius in editione altera suo iudicio subscripsit nec vero quicquam de sententia sua mutavit, quin adeo verum esse exclamat quod addidisset vir humanissimus: „vide, quam diversa sint hominum palata," Qui quamvis non posset cadem sentire ac Meinekius, debuerat tamen hac ipsa quam agnovit sensuum diversitate perdoceri, earn quae sensu pulcritudinis inclinetur trutinam non talem esse, ut in ipsa textus Horatii castigetur a philologo. Possum ego sexcenta similis dissensus proterre exempla ; sed satis est sapienti. luvat hoc loco Lachmanni verba recitare, qui quo loco Iwein poemati ab ipso edito praefatur. Das philologische verständniss, inquit, das mit folgsamer hingebung die gedanken, absichten und empfindungen des dichters, wie sie in ihm waren und wie sie in den Zeitgenossen erscheinen mussten, rein und voll zu wiederholen sucht, alles schöne freudig mitgeniessend, das unvollkommene oder hässliche, wo es nicht überwiegt, mehr entschuldigend und erklärend, als aus den ansiehten anderer zeit oder gar eines einzelnen bitter tadelnd" etc. lgitur ne vituperari quidem acerbius ille voluit, quae in antiqua quavis poesi minus piaceroni: multo mi-

10 nus non scriptum esse a poeta quidquam iudicabimus, quia displicuerit nobis. — Atque ut generaliter comprehendam quod sentio: haec quam nos philologi exercemus in monumentis ingenii restituendis ars critica non philosophica vel aesthetica sed tota historica est : non igitur quaeremus, quid quoque loco seribere necne debuerit poeta, sed quid tandem re vera scripserit. Quod iam pluribus docuit Fr. Aug. Wolfius prolegomenon Homericorum capite V i l i init. Cuius regulae immemor Peerlkampius in re critica factitanda duas diversas disciplinas temere confudit. Iam vero g r a m m a t i c a s ratiunculas suggerere a e s t h e t i c i s quas agit censuris ille solet, ut scilicet quodeunque semel fastidiverit, certioribus indiciis, quae observando non sentiendo noscuntur, fraud is coarguat quodque ipse in Horatio suo minus commode patiatur, id ut reapse spurium esse lectori bus facilius persuadeat. Et sane quidem certius atque ut ita dicam obiectivum quiddam eiusmodi argumentis inest, quibus quid contra elegantiam sermonis ac latinitatem peccare demonstretur. Indignum enim est castigato poeta, quodeunque vel a concinnitate orationis vel a poetice dicendi ratione vel ab aetatis Augustae consuetudine vel a proprie huius poetae more modoque scribendi vel denique ab ipso latinitatis usu abhorrere videatur. Quare videntur sane grammaticae rationes multo magis quam acsthetica placita ad persuadendum in re nostra adcornmodatae: verum tarnen et istae ad banc nostram de spuriis quaestionem diiudicandam mea quidem sententia levioris sunt momenti. Cum enim ratiocinatio ista grammatica non ad universam totius loci qui suspectatur vim ac sententiam spectet, sed singulis fere verbis rimandis contineatur, haud ita confidenter ea uti licebit ad totos locos stirpitus extrahendos. Immo in verbis poetae quae contorta atque obscura offendunt, ea non pellenda e medio ac tollenda sed potius enuclanda atque explananda sunt, quae nove dicta ac singulariter posita occurrunt, ea oportet tolerentur, quae vero minus latina parumve poetica aut alioqui vitiosa comparent, ea probabili coniectura quoad fieri potest emendanda sunt. Quo quidem interpretandi emendandique officio ubique ac piene perfungi etiamsi nostris doctrinae subsidiis non potuerimus, non tarnen ullam stropham radicitus evertere licebit propterea, quod una vel duabus vel ctiam tribus difficultatibus laboret, Quamquam interdum talia

11 quae in verbis sunt vitia, aeque ut quaedam aesthetica communi omnium sensu probatae reprehensiones, pondus addunt vn&a'aç iudicio minime contemnendum, si quidem subesse fraudem idonea iarn ratiocinatione comprobatum est. Quae quomodo i s t i t u enda sit ratiocinatio, infra videbimus: nunc de hoc grammatico genere castigationum, quibus abusus est Peerlkampius, pauca adicienda mihi esse video. Igitur mirari satis ilium nequeo Fiacco abiudicare atque interpolatoribus imputare, quidquid non latine dictum iudicaverit. Quo tandem tempore a quibus hominibus interpolamenta ista fabricata esse dicas? Certe ante Mavortium, ante Porphyrionem, ante eos auctores, qui multos suspectos locos vel recitant vel imitantur. Neque admodum indocta fuisse ea videtur litterarum officina, unde haec pseudohoratiana exierunt, quae quidem tot saeculorum tot viros doctissimos potuerint frustrari. Quae quiqui fecerunt, ei certe non barbare sed latine loquebantur. Immo vero etiam luculentis indiciis infra probaturi sumus, iam primi p. Ch. n. saeculi prioribus decenniis ab iis quas grammatici veteres in scholis instituebant exercitationibus originem traxisse hanc omnem in Horatii carminibus interpolationem. Putasne tales illius aevi homines latine scribere non probe calluisse ? An inculta oratione usos eos dices, qui ludos litterarios exercebant, qui ipsas tam poesis quam prosae orationis leges adolescentulos docebant, qui Horatium Vergilium Lucanum Livium alios publice praelegebant ? Temere videmus Peerlkampium necessaria de tempore atque origine interpolationum quaestione supersedisse. Ego hercle iis temporum rationibus fretus, quas infra pluribus exponam, non dubitaverim his ipsis Horatii interpolationibus, si quid exhibent aliunde non cognitum, pro testimoniis uti sat idoneis eius latinitatis, quae Augusto Tiberio Claudio imperantibus floruit. Metricam certe artem tam eximie callebant, ut in omnibus spuriis, quotquot in his carminibus revera. inesse certioribus argumentis demonstrabimus, nunquam Horatianam metrorum subtilitatem violatain reperias, nisi forte unum ilium excepcris versum famosissimum, qui aetate multo quam cetera spuria seriore additus videtur. Apparet igitur vel ex hac metrorum peritia, haudquaquam indoctos fuisse homines, quicunque carmina Horatii centaminaverint. Atque haec quidem praeripienda mihi fuerunt

12

ex ordine disputationis nostrae, ut fidem detraherem eis suspicionibus, qua« de latinitate multorum versuum Peerlkampius movit. Atque ea praecipue addubitare solet ille quae vel unica omnino extent, qualia mi ah, /.tyó/uva grammatici vocant, vel certa quadam potestate praedita semel tantum reperiantur. At enim casu factum esse potest, ut unica hodie occurrat vel vox quaedam vel significatio, cum praesertim tot libris deperditis nostrae litterarum latinarum copiae mancae atque imperfectae sint. Quo accedit quod talia cai ai Xtyóiuvu, aut unice inventa aut singulariter usurpata, apud nullum scriptoreni plura usu veniunt, quam apud ipsum Horatium: nec vero casu magis quam certa causa id huic scriptori accidit. Fuisse enim eum curiosum verborum et inventorem et innovatore-m cum aliorum tum ipsius testimoniis constat: Petroni 118 Quintiliani X I , 9G Horat. epist, II 2, 109— 125. 3, 47—59. De quo genere sollerter disputavit Carolus Zangemeister dissertatione academica de Horatii vocibus singularibus Berolini 1862 edita. Qui quidquid traditum semel sit, id dici necne potuerit, diiudicandum esse analogiae auxilio, quippe quae ipsam verborum naturam introspiciat, recte contendit. Ad hanc igitur normam, quae universa linguae latinae lege et consuetudine fìrmatur, exigenda sunt quaecunque semel apud Flaccum inveniuntur, sive vocabulum quoddam nullibi alias recurrit, sive tritam alioqui vocem novus significatus aut, ut ipsius verbo utar, callida iunctura novam ac singularem reddidit. Hac ratione fretus magnus Bentleius etiani talia, quae omnino nondum lecta erant, modo ne sermonis indoli disconvenirent, ex sua coniectura in textum inferre non dubitavit. „At non extat, inquies: hodie quidem tot libris deperditis" — verba illius sunt ad c. I 6, 3 ubi „cumcumque" legendum commendat. Multo vero minus, ut par est, gravabatur, quid in Horatio latinum omnino esset, etiam Valerii Maximi Plinii Fiori similium locis constituere, nisi scilicet obstaret vel poetici sermonis indoles vel aetatis Augustae politior usus. At- Peerlkampius morose: „non bonus latinitatis auctor est Plinius." Et sic ille saepius. — Aliquanto plus ponderis accrescit dubitationibus Peerlkampianis, si quid alienum est a sermonis elegantia et concinnitate. Vix enim ac ne vix quidem concesseris Horatium, qui quidquid poetico ingenio ac spiriti! polleat, certe scribeudi arte perpolita insignis fuerit, quid-

13 quam admisisse minus adcurate limatum nedum vitiose expressum. Quo tarnen nomine si quid ita comparatum est, ut tolerari aut excusari nequeat, id, ut iam supra monuimus, non cum toto versu strophave resecandum, sed potius coniecturae leniore medicina persanandum erit. Nec vero opus est coniecturis, quotiens idoneis indiciis, qualia infra persequemur, manifesto fraus deprehenditur. Immo tum grammatica quae in verbis atque enuntiatione culpatur sive neglegentia sive insciti a argumento voüsiag pondus addit ut iam dixi baud spernendum. — Eodem modo res se habet, ubi pedestris orationis maculae lyricis carminibus adspersae sunt. Itaque c. I l l 11, 17—20, ubi in verbis maxime offendit „eius atque" prorsus istud a melicorum indole abhorrens, ego, quamvis tetra sit tota imago Cerberi, tarnen neque orationis vitio neque imaginis turpitudine moverer, ut locum expellendum opinarer, sed invenustum poesis colorem passus verba sic emendareni, ut vel Bentleianum „exeatque" amplecterer vel aliud coniciendi periculum facerem, — verum esse totam stropham spuriam aliis rationibus gravioribus demonstrari evidenter potest. Nunc etiam prosaicum istud „eius atque" non minus quam picturae poeticae deformità* homuncionem quisquis fuit irata Melpomene natum denuntiat. Similiter c. IV 8, 18 pronominibus „eius qui" non pro primario critici exaniinis momento sed ita tantum usuri sumus infra, ut quod detectum habuerimus in illis versibus interpolamentum, id quam late pateat certius definiamus. Sunt igitur talia e genere dicendi repetita argumenta, quae grammatica, vocavimus, quasi criticae computationis quaedam adminicula : nec vero magis in his rationibus quam in illis prioribus, quas aestheticas adpellavimus, rectius fortasse subiectivas adpellassem, summum de suspectis locis positura est arbitrium. — Iam tandem aliquando universim prooemiando ruodum imponamus atque a falsis Peerlkampianae critices rationibus ad rem ipsam ad eamque iudicandi viam transeamus, quae nobis hac in re recta ac vera esse videatur.

Atque ut istam quam explosimus licentiam arbitrario iudi- B a t i o diaput»i - i - , , * i ii i • tionis universa canai a nostra disputatone longe propellamus, ante omnia quae-i.

14

rendum nobis est, ecquinam versus extent ita comparati, ut ab Horatio ipso scripti esse non modo non videantur, sed omnino nullo pacto possint. Non potest autem scriptum ab ilio esse, quod si scripsisset, sibimet ipsum in sententia persequenda aperte adversari compareret. Non pugnantia secum poeta loquitur. Itaque si quid deprehenderimus, quod aut universae carminis sententiae atque indoli contrarium sit aut perpetuum orationis nexum atque ordinem rumpat ac disiciat, id sane hercle ab ipso poeta profectum esse posse iure nostro pernegabimus. Non enim suum quod elucescit in carmine consilium atque eum quem instituit carminis cursum ac rationem rursus ipse tollere atque ad inritum redigere velie putandus est poeta. Hoc tanquam fundamentum posuimus disputationis nostrae, hac ratione ducti si hanc lubricam critices viam inierimus, poesin Horatianam quasi quodam vere obiectivo atque ex ipsa re desumpto modulo metiri nobis videbimur. Nos igitur tantum abest ut iis adsentiamur, qui quod obscurum sit neque interpretando expediatur delendum censeant, ut potius nostra sententia et genuinum carmen et interpolamentum quid sibi velit utrumque ita oporteat perspectum nobis esse, ut alteram alteri refragari nec posse stare hoc nisi ilio sublato clare intellegamus. Itaque non in singulis verbis rimandis quaestionis cardo vertitur, sed in summa cuiusque loci sententia expendenda: haec si sana sit ncque ab reliquo carminis habitu ac tenore abhorreat, quae in verbis minus recte dicta videantur, ea per sese non satis valebunt ad IVaudis suspicionem confirmandam. Age iam ad singulos locos examinandos adgrediamur. Ac o. i. «, 13—16. luce ipsa clarius dixerini primi libri sexti carminis strophani quartam ab eodem ilio qui totum carmen ediderit poeta scriptam esse non posse. Llle enim res al) Agrippa t'ortiter gestas epico carmine laudare ita recusat, ut L. Yarium eum esse praedicet, qui „Maeonio carmine" Agrippam Caesaremque celebrare valeat, cum ipse sublimioris poesis grandi oneri succumbens non bellicas res, sed virginum tantum proelia decantare nec nisi amatoria carmina aut convivalia modulari pro suis ingenii viribus possit. Haec est carminis summa. Consilium igitur poeta in eo vertitur, ut officium Agrippam sive adcuratius dicas Actiacam victoriam epice laudandi ad Varium deferatur: hunc enim „Maeonii carminis alitem" parem esse carminibus Homericis pangendis, semet

15 ipsum nugis et ludicris poeticis totum et deditum et aptum. Gum quibus aperte pugnant quae quarta stropha efferuntur, quam qui fecit, is negat omnino quemquam praeter Homerum heroica carmina digne conscribere ideoque ne ipsum quidem Varium posse. Hanc stropham si cum toto carmine Horatio tribuis, non certum quoddam consilium scribendi secutum eum esse, sed ineptias temerarias ridicule blaterasse stropham condemnandam, levioris momenti.

fingis.



Haec

iam sufficerent

ad

etiamsi non accederei aliud neque id

N a m altiorem poesin, cui non Varii plectrum

at suam lyram imparem esse fateatur, exemplis propositis ita in secunda stropha definivit poeta, ut epopoeiam quidem Iliadis et Odysseae argumentis, ira P e l i d a e et cursibus Ulixis, summatim comprehendat, tragoediam autem Pelopidarum rebus, nobili Graecorum tragicorum materia,

breviter circumscribat.

Quam gene-

rum descriptionem non magis eleganter quam consulto lactam a poeta esse cum aperte videamus, alienum erit ab ipsius Consilio aestimandum, et optima

quod Homericae poesis argumentum,

ratione

delineatum,

denuo tribus

modo piena

Iliadis

nominibus

i l l u s t r a t e , et talibus praesertim quae ex larga Iliadis copia tanquam sortes casu ductae videantur.

Quibus

adiectis

ea

quam

poeta breviter perfectam esse voluit epopoeiae descriptio misere disturbate. —

Ceterum cur Pelopidarum potissimum argumento

tragoediam definiverit, illud in causa fuisse Fiacco videtur, quod, ut iam observavit Rutgersius lection. Venusinar. cap. I I I , T h y e stam

fabulam

respicere

temporis gloriam mentio

fieri

voluerit,

adsecutus

erat.

hoc loco apte potuit,

qua L . Varius magnani Neque

onmino

tunc

tragoediaruin

quoniam ad proprium liuius

carminis argumentum tragica poesis non magis quam ad similem odam I I 12 pertinet, nisi quidem poeta in honorem Varii

recor-

daturus fuerit Thyestae nuperrime in scaenam cum magno plausu editae.

Scriptum eniin carmen non ita multo post pugnam Ac-

tiacam est, ad quam prima stropha luculenter spectat : post eandem pugnam cum Octavianus Romam reversus esset aestivo tempore anni U. c. 725 et per festos dies qui tunc erant cum alia tum ludorum sollemnia celebrarentur (Gass. D i o L I , 21 et 22), etiam Varii fabulam T h y e s t a m publice actam esse, fragmento quodani vetere docemur, quod e codice Parisino ediderunt post Quicheratium Schneidewinus Mus. Rhenan. I pg. 100 sqq. I I pg. 638 et Monna-

16 senus ac Bergkius annall. antiquitat. studior. Marburgens. a. 1845 pg. 84: „Lucius Varius cognomento Rufus Thyesten tragoediam magna cura absoluto post Actiacam victoriam Augusti ludis eius in scaena edidit. Pro qua fabula sestertium deciens accepit." Interpolamentum autem carmini» nostri ortum est ex imitandi studio alicuius homuncionis, qui satis ferisse sibi videbatur, si quam secunda stropha continet poesis descriptionem adauctis exemplis amplificasse!, parum curans, ne quae adglutinaret interiori poetae sensui disconvenirent. Nihil aliud nimirum iste agebat, nisi ut stilum suum poeticum imitando amplificandoque exerceret, a callido fraudi» Consilio alienissimus. Bonum factum! Quodsi magistellus sollertius rem egisset vel agere voluisset, nos nunc certo indicio fortasse destituii falsum a vero distinguere non iam possemus. Nunc vero cum abliorrere a perspicuo totius carminis Consilio ac ratione hanc stropham adpareat, manifestam fraudem deprehendere contingit. At Peerlkampius ut saepe alias sic hoc loco integrum incesto addidit. Nam una cum spuria stropha quarta ultimam quoque delevit, idonea causa prorsus nulla. Nam nSv/.noQov istud „proelia virginum sectis in iuvenes unguibus acrium," ubi ego iocosam Fiacri festivitatein adgnosco, si tarn stultum esset quam Peerlkampio visum est, propere cum Meinekio amplectenda esset Bentlei coniectura, qua legenduin coniecit „strictis." Contra Peerlkampius animo falsa opinione semel p r e o c cupato „einendatio, inquit, ßentleii OSÌUWQOV sustulit. Grammaticus, credo, sibi noil cripi pateretur." Deque duobus postremis versibus sic caviliatur : „Utrum Horatius, huiusmodi carmina faciens, amet necne, utrum constali* in amore sit an levis, an levita» ci sit consuetudo, haec omnia plane non video, quid ad rem propositam faciant." Sicilie tu censes poetam lyric,um V Dicerem locum aliquem Aristoteleuin agitari. Immo vero etiam faciunt liaec ad propositum vel maxime. Horatius enim suum poesis Studium breviter describens, non modo quas res sed etiam quo animo cantare soleat non inepte refert. Nimirum non semper se u r i veris ignibus, quotienscunque amatoria carmina condat, sed saepe ab amore v a c u u m simulata fiamma ingenii lusibus indulgere, ut otium et docte et hilariter consumat. Errant igitur, qui in quovis id generis carmine fictas puellarum puerorumque

17

personas veras autumant easque nominibus, quae diversis locis eadem saepius recurrent, conferendis tanquam aucupari student. Sed, ut ad Flaccum redeam, interdum fatetur etiam veros amores se spirare, si s o l i t a animi l e v i t a t e in formosa vincula incident. Sed haec utut sunt, certe non tanti sunt, ut integram stropham propterea deleas, nec tantum valerent, etiamsi non esset haec stropha, ut absolveretur carmen, necessaria. Sed enim deesse non potest nisi cum gravissimo totius carminis detrimento. Postquam enim poeta exposuit, quid pro sui tenuitate ingenii praestare in poesi non posset, consentaneum erat addere, quae tandem suis viribus aequa aptaque materia esset. Idem in re simili sententiarum fìlum sequitur c. II 12 IV 2, 25—32. Nec melius potuit se rebus grandibus dicendis parum liabilein esse persuadere, quam si suam indolem talibus quae ad vinum et amorem spectent nugis accommodatam describebat. Est igitur haec stropha necessaria et vere Horatiana. Quam cum vere spuria quod una Peerlkampius abripuit, ex sua consuetudine id fecit. Est enim ille iusta methodo destitutus neque quid quaeque argumenta in re critica factitanda valeant, quid non valeant, sobrie discernit. Quare quamqum ingeniosa quadam iudicandi libertate ductus subesse fraudem quandam sagaciter odoratus est, suo tamen arbitrio abusus suoque fastidio indulgens, quibus fìnibus fraus ista contineatur, perperam defìnivit. Cuiusmodi Peerlkampianae crisis exempla et alia infra videbimus. Porro c. X I I 37—44 versus interpolationem prae se ferunt c. 112,37-44. non minus certam. Etenim poeta cum Caesarem Augustum celebrandum sibi sumpserit, hoc ¿y/.ióinov exemplo Pindarico olymp. II ita instituit, ut per laudes deorum heroum fortium denique virorum gradatim descendat ad gloriam Marcellorum cum Iuliorum consociatam, inde transeat ad ipsum Caesarem summi Iovis tutelae commendandum. Hoc quasi fastigium est, quo totum carmen escensurum erat. Scriptum autem videtur hoc praeconium a. u. 729, cum Marcellus iuvenis Octaviae Augusti sororis filius Iuliam Augusti filiam in matrimonium duxit, quas nuptias Marcellinam domum Iuliae genti novo vinculo iungentes respici ab Horatio vss. 45—48 M. Hauptius observavit; quod equidem ex ipsius ore audivi, cum academicis de Horatii epistolis praelectionibus interessem. Lucem 2

18 adfert his quos dixi versibus Peerlkampiana emendatio M a r c e l I is. Itaque a versu 45 proprium carminis argumentum incipit, ad quod quae antegressa sunt quasi viam patefecerunt. Ac post deos heroesque collaudatos viros clarissimos nona strepila praedicare poeta sic voluit, ut totam rerum Romanarum memoriam usque ad suam aetatem deductam iis nominibus, quibus quasi primariae urbis imperiique ut ita dicam epochac repraesententur, tam piene quam breviter comprehendere videatur. Quapropter Eomulum conditorem urbis bellicosum, „quietum" civitatis instauratorern Pompilium, qui primam urbem, ut Vergiliano A. VI 811 utar, legibus fundavit, Tarquinium Superbum, quo pulso sub regibus esse Romani desierunt, postremo Oatonem Uticensem, cum quo libertas rei publicae mortua est, consulto cnumerandos delegit. Quod consilium poetac tam apertum est, ut versus 37— 44 falsos esse cuivis semel monito pateat. Tollitur enim dilucida illa et perfecta epocliarum distributio, si post Catonis mentionem ad superiorum temporum memoriam denuo relabitur oratio, praesertim ista rudi indigestaque mole exemplorum, quae X m a et XI m a stropliis temere profunduntur. Immo Catonis nobili leto continuo subiunctam poeta suam aetatem voluit, scilicet quae liberam rempublicam secuta sit Caesarianam. Qua ratione efficitur, ut has duas strophas voO-elag damnare non ex sensu quodam nostro sed ex ipsius poetae animo ac sententia videamur. Atque liaec fere hactcnus memini Hauptium disputare. — Nec vero illud ad firmandam censuram nostram praetermittendum esse video, quod non temere poeta nec sine quodam delectu liane totam deorum heroum virorum enumerationem instituit. Etenim a love cur principium capiat, Palladem cur secundo loco niemoret, poeta ipse disertis verbis dicit ; nec quemquam fugit, Phoebus et Diana praecipua urbis ipsiusque Augusti tutelarla numina quam apte hoc cannine laudentur, quippe quod in honorem Caesaris Augusti scriptum sit urbis et imperii sospitatoris ; quibus addi potuit Liber eadem de causa, qua ex heroum numero Alcides puerique Ledae potissimuin deligantur: cum his enim non minus quam cum Romae conditore Romulo (Cass. Dio LI1I 16) Augustus comparari sese gaudebat, Quod factum est etiam c. III 3, 9—16 (vel 2, 41—48); ibid. 14, 1; IV 5, 33—36; simul cur factum sit docemur epist. Il 1, 5—19; quibuscuin conferas Verg.

19 Aen. VI 801—6. Ex his tamer exemplis, quibus adicias IV 8, 30—35, simul illud adparet, perperam liunc de quo res est locum a Libero obtineri, quem poeta si adferre voluisset, cum heroibus potius Alcida Tyndaridisque ex sua consuetudine congregaturus fuerat. Quamobrem Ottoni Iahnio adsentior, quiHermae III 184 Dianae rarius quoddam epitheton, quod per se quoque desideres, sub corrupta voce quae est „liber" delitescere existimat. Quod utut est, ab aptissimo singulorum nominum delectu immane quantum discrepant quae sequentibus strophis clara fortium virorum nomina obscurioribus Scaurorum contaminata promiscue confunduntur, nulla carminis consilii ratione liabita, nullo temponun ordine conservato. — Quod vero „insigni referuntur camena" Regulus Scauri Paullus Fabricius, hoc adversum totius carminis rationem fit, quam earn esse vidimus, ut omnia quae deinceps nominantur nomina quasi proludant illi, qui solus insigni referatur camena, cum domo sua Augusto. Hie enim fuit ille vir, quem celebrandum Clio sibi sumpserat. — Nee minus a reliquo carmine absona videtur nimia nominum multitudo, qua hie de viris illustribus locus paene abundat. Quattuor enim deos, si liberum merito expuleris, duos sive tres heroes viri sequuntur decern. Nunc vero octo versibus resectis, eadem qua in ceteris selecta paucitate poeta usus adparet. Et propius hoc accedit ad Pindari exemplum. — Iarn vero ab universa carminis indole vel maxime abhorret, quod Fabricius Curius Camillus tanquam ntviag -/.m Qnzoó(fov exempla memorantur, quorum auctoritate parentem fortitudinis paupertatem esse comprobetur. Quod quidem ad chriam potius rhetoricam vel ad morum laudationein pertinebit, in hoc certe carmine, quo clari viri simpliciter laudentur, nullum prorsus locum liabet, sed umbratilem ac scholicam exercitationem redolet. Erant enim cum alia turn liaec antiquitatis Romanae magna nomina in ludis rhetoricis trita ac solemnia ad paupertatem tanquam virtutis genetricem collaudandam. Cuius generis sexcenti loci extant, paucos quos ad manum habeo adscripturus sum: Apuleii Apolog. pg. 434 Oudend., quocum cf. pg. 407; Cic. Farad. VI 3, quo ex loco patet ipsa, quae hie noster iactat, Curii et Fabricii nomina id generis exempla fuisse usitatissiina ; Farad. I 2, 12; Claudiani de IV cons. Honor. 412—418, qui locus similiter atque hie noster pseudoho-

'20

ratianus praecepta moralia magnorum nominum auctoritate confirmât, hac ipsa re abhorrens ab egregiis illis quos Peerlkampius contulit Vergilianis Aen. VI 778—960 Ge. I I 169—172, quibus addere potuit Culic. 360—370; denique adde Valer. Maxim. IV 4, in quo, capitulo de paupertate laudata etiam M. Aemilii Seauri exemplum splendet. Hi loci, quibus adici possunt multi Ciceronis Flori Senecae aliorum, omnes e rhetorica Romanorum disciplina fluxerunt. — lam satis mihi multa verba fecisse videor, quibus intellegatur, nec posse hos octo versus ab ipso scriptos esse poeta et esse eos scholastico colore ita infectos, ut ab aliquo magistello amplificandi gratia male adsuti liquido compareant. At iterum Peerlkainpius cum lappis tribulisque simul flores et fructus devulsit. Qui etiam nonam et duodeciinam strophas extirpavit. Sensit ille quidein locum interpolatione corruptum esse: cum tarnen certiora argumenta non curaverit nec sobria ratiocinatione usus sit, fines terminosque interpolationis latiores quam par erat constituit. Eas enim rationes, quibus nos fraudem convicimus, ne verbo quidem attigit, nisi quod obiter monet, locum de paupertate communem fuisse. Idemque tantum abest ut nonae strophae veram indolem perspexerit, ut Catonem Uticensem alieno tempore et loco medium inter Romulum Numam Tarquinium quasi de coelo delabi dicat. Atque in singulis quidem verbis quae notavit ille, ea partim emendando si opus esset sanari possent, partim leviora sunt, quam quae ad suspicionem movendam valeant. Neque omnino eum in singulis culpandis exspatiaturum fuisse puto, nisi in universo loco primo statim obtutu vehementer offendisset. In quo quamvis sit, cur graviter offenderit, non tarnen causas huius offen,sionis perspectas ipse habuit. Sed ipsum audiamus: „causas, inquit, cur omnes hos versus eiecerim, deinde singulatim exponam. Universe tantum hoc dicam. Si quod unquam Horatio obtigit argumentum, in quo tentaret, quid ingenii vires possent, erat sane argumentum de excellentibus viris, quos sua patria protulit. Nihil unquam bono poetae laetius accidit, neque uberius, cuiuscumque nationis, qui magnis parentibus gloriari potuerint. Quid poetae Neerlandi sermone vernaculo et Latino fecerint, constat. Nec, quid Romani, latet. Itaque Virgil. VI. Aen. a. vs. 778 ad 960 et in Georgicis

21

has partes divinum in modum implevit. Praeclare quoque et supra saeculum suum Claudianus de IV Consul. Honorii a. vs. 400 ad 419 retro se in historiam Romanam contulit. In utroque poeta, Vergilio praecipue, maiestas et ornatus cum in rebus turn in verbis cernitur, elucet elegantia et perspicuitas. In Horatianis omnia contra. Immo nihil Horatio dignum, nisi fortasse Paullus animae magnae prodigus. Neque hoc mihi sic affirmanti aliquem credere velim. Ipse legat Claudianum, tum Vergilium, denique Horatium. S e n t i e t , i d q u e m e l i u s q u a m v e r b i s d eel a r a r i p o s s i t , locum adeo exiinium ex Romana historia tarn negligenter et ieiune ab Horatio tractari non potuisse. Nee sane orationis cursus, si accurate perpendas, est facilis aut iucundus, sed per salebras et longas ambages protractus, taedium parit. Quam nititur poeta et sursum deorsum agitur, ut ad Augustum veniat, virum, cuius laudes iam ab initio spectabat! lam reiectis his additamentis suus carmini decor et concinnitas restituuntur etc." En habes insigne Peerlkampianae criseos specimen! Sentiscit fraudem, non perspexit, non comprobavit. Nam quae ad firmandam sententiam universim disputat, ea suum ad sensum arbitriumquc relata parum apta sunt, quibus aliis persuadeatur. Quid enim? si minus feliciter Horatius rem egit, si Vergilium et Claudianum non aequavit, si ne id quidem, quod poterat pro viribus praestare, hoc loco praestitit, si denique Peerlkampio aliisve displicuit ? Vituperandus fortasse videri potest, nec tamen quod ipse commisit, id inmerentibus interpolatoribus exprobrandum erit. Sed seclusis iis quae iure secludenda erant, non verum est, Horatium tale quale Vergilium et Claudianum de viris illustribus argumentum exsequi voluisse, sed solita brevitate atque elegantia rem sibi propositam absolvit. Nec licet Horatium ad Vergilium similesque aestimare, quando id agitur, ut praeclari quos patria protulit viri digno carmine dicantur. Epici carminis hoc quidem est, non melici, quod sapphicorum versuum angustis spatiis coerceatur. Et ipse Horatius talia argumenta Homero vel quolibet Honierida aut etiam Pindaro condigna sua lyra maiora esse saepius atque iterum confessus est. Neque ego dubito, quin ipse Peerlkampius minime haesisset, si statim ab initio locum talem qualem nos reconcinnavimus legisset. Neque cursum orationis facilem aut iucundum desideraret. — Re-

22

stat tarnen, ut de iis breviter dicamus, quae in strepili« quas nos tueraur nona et duodecima singulatim ille addubitavit. Atque ut leviora nonnulla praetereamus, quo iure asserat, tantam esse similitudinem horum versuum et loci Vergiliani e sexto Aeneidos libro, ut ea fortuita esse non possit, equidem piane non video. Deinde sic cavillatur: „Et quid dubitabat poeta? Quis post Iovem, Deos et heroes in terris mortalis laude esset dignissimus, Romulus an Pompilius, Tarquinius an Cato. Hi igitur quatuor maximi omnium Romanorum fuerunt, neque eorum, qui sequuntur, quisquam cum iis comparandus. Magna sane laus Augusto Huic certe suus erat locus statini post Deos et heroes." Corruit haec tota hariolatio, si verba poetae attentius paullo introspexerimus. Nam quattuor illi viri uteunque de palma inter sese certent, omnes tamen Iuliae gentis gloria superari disertis verbis poeta dicit: micat inter o m n e s Iulium sidus velut inter ignes luna minores. De s u p e r b i s T a r q u i n i f a s c i b u s id quidem recte P. animadvertit, poetam si Priscum intellegi voluisset, vocem ,,superbos" vel propter ambiguum omissurum fuisse. Sed Superbi mentionem totam alienam ab hoc loco esse censet. „Talern, inquit, virum Clio Romana non sumit celebrare. Tarquinius Superbus Romanis erat, quod maioribus nostris Philippus II Alius Caroli V etc." At Clio Romana quam honorifìce meminerit Superbi, ex Vergilio patet, qui Aen. VI 817 „Tarquinios reges animamque superbam ultoris Bruti" honoris causa nominai ; ex quo loco simul colligas, decorum quam sit epitheton superbi. Nec dedecoris causa Tarquinio, sed admirationis gratia cognomen inditum erat Superbo. Denique de C a t o n i s n o b i l i l e t o illam Bentleii dubitationem proferì, in panegyrico Augusti non debuisse nobilitari adversarium ipsius Catonem. „Augustus, verba sunt Peerlkampii, Catonem non amabat neque in laudibus illius lentus esse poterai, minime ita celebratisi Hoc vero est, veterum hominum dicta factaque qualia esse debuerint, ex nostris moribus statuere. Immo ex hoc ipso loco Horatiano discendum nobis est, quid amico Augusti in tali carmine concessum fuerit. Catonis

23 mortem voluntariam ad caelum Romani extollebant neque poeta Caesarianus, liic saltern noster, qui nee partium studio nec principiti adulationi obnoxius esset, viginti annis post quin illam coram ipso Augusto celebraret abstinere aut voluit aut debuit. Contra quod nihil facit Macrobiana ilia Saturn. II 4 de quodam aulico abiecto in adulationem historiola. — Veniamus ad stropham duodecimam, quam P. expeditiorein reddidit pro „Marcelli" corrigens „Marceliis." Hed ipse interpolatricem manum a se castigatane esse voluit, nos et liane scripturam et totam stropham Horatio vindicamus. Quamquam non diffitemur imaginem a r b o r i s o c c u l t o a e v o e r e s c e n t i s paullo esse obscuriorem necduru a quoquam satis explanatam. Universe tamen id exprimere poeta voluit, crescere atque augeri quotidie magis veterem famam Marcellorum. Respicit autem Marcellum adolescentem, quem destinatum Augusti successorem gloriae a patribus acceptae nova incrementa additurum esse vaticinatur. Et crescendi quidem verbo eam quam significavi potestatem inesse et res ipsa et multa docent exempla, velut quae P. recitai Propertii IV 1, 34 Lachm. Horatii c. III 30, 8. Restat autem quod diligentius expendas illud „occulto aevo." De quo vide Bentleium, ad cuius explicationem liaec nostra quam maxime accedit. — In sequentibus denique P. „Iulium sidus" ad Divum Iulium referens translationem duram crepat et illud „inter omnes" tam humile, ut soli metro datum esse videatur. Male etiam rem, quae vere acciderit, scilicet cometam Caesaris ludis funebribus visum, metaphorain fecisse interpolamenti auctorem. Equidem „Iulium sidus" translate gentis Iuliae gloriam significare puto, licet concedam, cometam illam huius translationis ansam poetae praebuisse videri. Postremo non immorabor in eorum opinione refellenda, qui cum totum carmen quinquies ternis stropliis compositum admirentur, per liane computations symmetriam unamquamque carminis stropham defendi posse credant. Rationes enim quibus athetesin convicimus gravissimae non infringuntur ista fortuita numerorum aequitate, quae si consulto facta esset, melius cum sententiarum membris concordaret. — Atque omnino, ut hoc obiter moneam horribilem in modum numerorum ista quam volunt symmetria in carminibus Horatii nonnulli abutuntur, alii

24 ad resecandum alii ad conservandum, utrique pari felicitate. Nam quodvis carmen in membra quodammodo aequalia disicere poteris. In carmine tricesimo uno Peerlkampius verum mihi videtur perspexisse, cum tertiam stropham et quartam delendas existimaverit. Quae qua de causa spuriae compareant, recte indicavit idem. Ordinem sententiarum versibus insiticiis perturbari. Nec quisquam, si vigilat, hoc non videbit. Quid Apollinem, inquit, posco? Non segetes Sardiniae, non armenta Calabriae, non aurum aut ebur Indicum, non rura Campaniae — sed quae habeo parata, iis frui cum sano corpore et integra mente nec senectam aut turpem aut cithara carentem degere, hoc, Latoe, te oro. Hanc poetae sententiam aliis verbis variatam iterant versus octo, qui in medium carmen ita inculcati sunt, ut nexum orationis rumpant ac discerpant. Una enim totum carmen constat periodo, cuius duo membra disiecta sunt simili quidem sed tamen alia sententia interposita. Quod quo facilius intellegatur, et genuinum carmen et spurium iuxta posita hue transcribam: Quid dedicatum poscit Apollinem vates? quid orat de patera novum fundens liquorem ? non opimae Sardiniae segetes foraces, 5

10

non aestuosae grata Calabriae armenta, non aurum aut ebur Indicum, non rura quae Liris quieta mordet aqua taciturnus amnis: frui paratis et valido mihi, Latoe, dones et precor integra cum mente, nec turpem senectam degere nec cithara carentem.

Premant Galena falce quibus dedit fortuna vitem, dives et aureis marcator exsiccet culullis vina Syra reparata merce, 5

dis carus ipsis, quippe ter et quater anno revisens aequor Atlanticum impune: me pascunt olivae, me cichorea levesque malvae.

Ecce eandem sententiam bis expressam, solita quidem elegantia et concinnitate a poeta, ab imitatore ineleganter et absurde. Nam quid quaeso illud est, quod olivis malvis cichoreis

25

se contentum esse iste iactat! Horatius quamvis „sub arta vite biberet," non tamen malvis tantum et cichoreis aut olivis vesci solebat. Paratis frui optat: paraverat hercle satis, ut lautiorem vitam ageret. Neque cogitandum est de superlatione poetica in hoc cannine, quo vere ac sancte preces poeta fundit. Rei faniiliaris ut turn erant tempora tenuitatem et mentis incorruptam integritatem ostendit Horatius saturar. II, 6: Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paullum silvae super his foret. auctius atque di melius fecere. bene est. nil amplius oro, 5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. Haec vere et sincere dicta sunt. Eiusdem animi hoc nostrum carmen est, quatenus genuinum est: olivas cichorea malvas misellus imitator sibi habeat, qui non veros sensus prodit, sed sententiam poetae fucatis coloribus variatam quomodocunque detorquet. Cuius ingenium non minus tenue ac sordidum quam victum esse, inania verba testantur, in quibus nihil nisi de vino est. Quanto melius poeta, qui grata rerum copia nitet. Nihil dico de „Calena falce": hue enim sicut ad „prelum Calenum" I, 20, 9 pertinet, quod de „Sabellis ligonibus" III, 6, 33 et de „Satureiano caballo" sat. I, 6, 59 Peerlkampius concedit, esse Horatianum tribuere adiunctis epitheta rei principalis. Neque quidquam certi ponere ausim de reparandi verbo vs. 12. At hercle admirabilem adspice mercatorem, qui. ter quaterve singulis annis aequor Atlanticum revisit, ut e Syria mercem advehat! — Quae cum ita sint, iure meritoque Meinekius praef. X „tertiam, inquit, quartamque stropham omnis generis ineptiis repletas qui eiecit Peerlkampius, egregium Horatio carmen restituit." Secundi libri ultimi carminis tertiam et quintam stropham c. ii 20,9-12. spurias censemus. — Ac tertiam quidem „indecora transmutationis in alitem descriptione formidabilem" dixit Meinekius praef. XVI. In quam fere sententiam pluribus disseruerat Peerlkampius. Mihi quidem tota in alitem transformatio ab ea qua per totum carmen poeta utitur imagine per se ipsam abhorrere vi-

26 detur. Comparare cum alitibus se poetae solent, pennas sumere ac volatu ferri sese simulant, si divino spiriti! inflatos ac correptos se videri volunt. Qua consueta poetarum imagine paullo liberius usus Horatius se hominum invidos coetus fugere velie, ita ut ne corpus quidem suum ili terris remaneat, sive audacius sive subridens finxit. Ab hac figurate dicendi ratione toto coelo distat vera ista èiroy-v'Avioaig curiosius per partes singulas descripta, Talia vero portenta de semet ipso suoque corpore praedicare, hoc quidem absurdum esset. Qualis transmutatio a Consilio poetae quam aliena fuerit, nonnulla in hoc carmine etiam diserte testantur. Nam „biformem" cum se dicit, non alitis sed alati hominis speciem animo informavit. Quam imaginem per procedentem cogitationum seriem sensim a poeta in perfectam avis formam dilatatam non esse, Icari comparatio luculenter ostendit. —• Habes igitur Ovidianae metamorphosis specimen Horatianis versibus conclusum. Quod qui edidit, is eo deceptus, quod per similitudinem Horatius v. 15 „canorum alitem" se dixerat, transmutationem, quam a poeta significatam putabat, pluribus exsequi conatus est. Nec satis f'eliciter rem eum absolvisse, ex iis vides, quae interpretes ad vs. 11 in diversas partes disputaverunt. c. eìusd. 17-20. Deinde quintam carminis stropham Peerlkampius Meinekius Hauptius Linkerus Muellerus alii quod sciam omnes intactam reliquerunt, nisi qui vel totum carmen vel fere totum respuerunt. Quam tamen si deleveris, tum demum pristinam carmini formam reddideris. Delendam autem eam esse, universo carminis habitu ac tenore demonstratur, a quo huius strophae sententia et ipsa verba, si quidem accuratius inspiciantur, adeo discrepant, ut peritissimum quemque criticorum hoc latuisse videri valde mirer. Figurata enim dicendi ratio cum per totum carmen retineatur, hic subito quattuor versus intruduntur, qui abiectis imaginis poeticac integumentis nudis ac propriis rei litterariae verbis declarant, fore ut carmina Horatii a remotissimis atque adhuc barbaris gentibus olim lectitentur. Sic ex itinere sublimi vatis biformati, qui terras ac maria despiciens per aethera devolavit, subito deiecti abripimur in umbram atque otium scholarum, ubi Horatius ab adolescentulis studiose discitur. Profecto in quarta stropha poetam audis, in quinta scholasticuni. Neque ullis unquam

27

interpretandi molibus machinisque officios, ut verba „me — noscent Geloni, me peritus discet Hiber" idem fere valeant atque hoc: Geloni et Hiberi meum volatum suspicient meumque cantum audient. Immo vis eorum verborum quam potest pianissime ad cognitionem litterariam pertinet. Confer quaeso Statii Thebaid. XII 814: lam te magnanimus dignatur n o s c e r e Caesar, Itala iam studio d i s c i t m e m o r a t q u e iuventus. Vides „me noscent — discet" idem sonare ac ,,mea carmina noscent — discet." Ac discendi verbum ad scholicas exercitationes respicere, quibus pueri memorandis h. e. memoriter discendis recitandisque carminibus adsuefiant, luculenter idem istud Statii monstrat: „discit memoratque iuventus." Pronomen autem quod est „me" sic nude positum pro „mea carmina" latini sermonis in his rebus usui adeo convenit, ut etiam plus ausus Persius scripserit I 29: T e n ' cirratorum centum d i c t a t a fuisse pro nihilo pendas? Cf. Cic. ad Quint, fr. I l l 1, 4 : „meam in ilium (sc. orationem) pueri omnes tanquam dictata perdiscant." Adde Hor. satur. I 10, 83 epist. I 18, 13. Ex his quos contuli locis quid sibi voluerit interpolator lucide apparet. Respicit enim ille, ut modo dixi, morem veterum Romanorum, quo ludimagistri carmina optimorum poetarum, quae in scliolis praelegebant atque enarrabant, discipulis memoriter ediscenda dictare solebant. De quo v. Bernhard. hist, litterar. Roman, pg. 47 adn. 27. Et ipse nimirum, quicunque hanc stropliam interpolavit, talis videtur fuisse, qui Horatii carmina in schola sua pueris perdiscenda dictaret. His igitur scholasticis honoribus fore ut etiam apud ultimas atque etiamtum incultas gcntes olim frueretur poeta, vaticinantem ipsum finxit. Etenim cum quartam stropliam aptam videret, quam adcumulandis nominibus geographicis amplificaret, per addendos versiculos eandem sententiam persecutus est, quam in genuinis per ¿llrf/oqiav quandam intellexisse sibi videretur. Nimirum antiquissima est allegorica versuum 13—16 interpretatio quam Porphyrico ad v. 13 his verbis exhibet : „hoc significai, carmina

28 sua ad extrema usque orbis terrarum et ad Barbaras etiam gentes perventura." Similiter Acron qui dicitur. Hanc igitur sententiam ita continuavit interpolator, ut ipse non allegoricis sed propriis rei verbis uteretur, sive quod allegoriam servandam non curaret, sive quod consulto ea abstineret, ut poetae sententiam involucris allegoricis exsolutam interpretaretur. Nos vero allegoriam, quae quadaintenus in carmine inest, per singulos versus ita persequendam non putamus neque in quarta stropha quidquam aliud adgnoscimus, nisi pleniorem fleti volatus descriptionem, quem poeta sine ulla reconditions consilii significatione per ingenii lusum depinxit. Quid vero? quod ne per allegoricam quidem interpretandi rationem quintae strophae possis patrocinari. Fac vat-em totum orbem cantu impleturum omnibusque gentibus nobilitatum iri sub cygnei volatus specie significari, ita ut quartam et quintam stropham unius eiusdemque sententiae vinculo artissime colligatas habeas, numquis putabit Horatium suimet ipsius interpretem agere voluisse, ut quod modo alkrjyoQc/Ms in quarta stropha indicasset, idem in quinta propriis verbis et instar commentarii additis iteraret? Non hie est poetarum mos ac consuetudo. — Neque casu factum videtur, ut poeta quidem regiones describeret, quas volatilis vates ex itinere despieeret, Bosporum Syrtes campos Hyperboreos, interpolator autem gentes nominarct, quae poesin Horatianam noscitaturae essent, Colchos Dacos Gelonos Hiberos Gallos, ut ille quidem ad mythicas usque plagas volatum extenderet, hie autem intra fines imperii Romani futuram carminum celebritatem continerct : uterque scilicet ex suo animo ac sensu diverse scripsit. — Ceterum vox „peritus" non minus quam verba noscendi discendi ad rem litterariam spec-tat. Potuit autem litterarum peritiam in Hispanis et Rhodani accolis iure praedicare interpolator, quod ex utraque provincia, ut apte adnotavit Laevinus Torrentius, iam Augusti aetate praeclara ingenia provenere, c. in i, e»-?a. In tertio libro quarti carininis versus 69—72 iam Buttmannus animadvertit miserrimum amplificandi specimen esse, quod a grammatico margini fortasse libri adscriptum in mediam deinde carminis continuitatem loco alienissimo inrepsit. Causae in propatulo sunt. Primum ajiQooòióvvaov descriptioni gigantomachiae insertum exemplum est Orionis. Nec vero de trans-

29 ponendis versibus cogitandum est. Nam post versum 80 si nova sententiarum testimonia additurus fuisset poeta, non rursus in ordines giganteos relapsus esset Gva nominato, cum praesertim Tityo Pirithoo interpositis aliorsum iam deiiexisset oratio. Deinde si ullo loco, hoc loco potes ex ipso cantu avem scliolasticam adgnoscere : Testis mearum centiinanus Gyas sententiarum — en rhetorica argumentationis formula, quae ad iraqadeiy^iaTa vel historica vel mythologica, quibus generalis aliqua sententia confirmetur, transitum in dicendo parat. De c. 11, 17—20 non multis verbis opus est post egregiamc. inn, IT—so quam supra laudavimus Naekii disputationem. Ac teterrimam his versibus imaginem repraesentari, cuius adspectu nausea paene moveatur, nemo negabit : at non genuinam hanc stropham esse, id non imaginis turpitudine, sed eo convincitur, quod sententiam a carmine alienam esse patet. Filum enim orationis sic fere deductum est: Mercuri, die mihi modos, quibus Lyde obstinatas aures adplicet: potes enim: nam potuisti Amphionem docere etiam surdos lapides movere cantu; tuque, mea testudo, die modos quibus puellam ego fastidiosam capiam; potes enim: nam potuisti olim, cum ab Orpheo pulsarere, etiam feras bestias mansuefactas una cum silvis tecum abducere; quin cum Eurydicen ille ab inferi» repetebat, etiam atrocissimus Cerberus tuis blandimentis delenitus crudelem naturam quasi deposuit ac de limine quod custodiebat orci facilis et insons cessit; quin etiam maius tum potuisti, cum scelestos, qui apud inferos poenas luunt, tuo cantu ita permulceres, ut dolorum parumper obliti inter media tormenta ridere possent et ipsa urna Danaidum tuo sono percussarum paullisper desinerei miseras puellas excruciare. Ab hisce igitur ea quam dixi stropha tantum abhorret, quantum a re musica strepitus armorum. Quid enim istud sibi vult, testudini Orphicae Cerberum cessisse, q u a m v i s corpus eius horribili quasi naturalium armorum adparatu m u n i t u m esset? Haec est enim summa istorum versuum sententia. Quasi vero Orpheus sicut claviger ille Hercules ad depugnandum paratus ad inferos descendisset et bestiam ianitorem vi atque armis perdomitam catenis compescuisset. Lenius hercle ac facilius res Orpheo processit neque adversus musices impetuui munimenta ilia quidquam valere poterant. — Hac ratione fraudis convictus est, quLs-

so quis tetram picturam istam carmini adspersit. Falsario igitur debetur pronomen „eius", in lyricis Horatii nunquam nisi in spuriis versibus hoc et IV 8, 18 obvium, quode Lachmannus dixit Philologi I pg. 164 sqq. Quo nuperriine accessit Luciani Muelleri praef. X X X I observatio, adiectivo quod est „teter" extra saturas Horatium non minus quam Tibullum Propertium Ovidium alios multos abstinuisse, utpote quod antiquiorem sermonein redoleret, ea ipsa de causa usurpatum Catullo Yergilio Hcnecae Christianis denique poetis. Haec igitur indicia, quae a dicendi consuetudine repetuntur, pondus addunt vnd-iias iudicio haud spernendum. — Plura addere nolumus: ad Naekii sollertem scriptiunculam lectorem ablegamus. Hoc unum adicere libet: hoc interpolamentum non magis quam alia plura e variis pannis Horatianis centonis instar consilium esse, cum ,,os trilingue" decerptum e c. II 19, 29 et „ f u r i a l e caput c e n t u m anguibus munitimi" Eumenidibus II 13, 36 decollatimi ac „beluae centicipi" ibid. 34 perverse impositum sit. — Causa interpolandi ea videtur fuisse, quod immanis aulae ianitor quis et qualis fuerit explicandum sibi esse grammaticus putavit. Fortasse liaec quoque stropha amplificandi gratia facta est, cum adiectivum „immanis" ad „ianitor" perperam relatus ansam daret immanitatis Cerberi pluribus coloribus depingendac. Est autem „immanis" cum „aulae" necessario coniungendum, quamvis incaute collocatis verbis „immanis tibi blandienti ianitor aulae" speciem aliquam poeta praebuerit eorum opinioni, qui iungunt „immanis ianitor". Quod monuit Naekius Valer. Caton. p. 288. R. HI so, 2. Iain tricesimi carminis versum secundum, ut sana fiat totius loci sententia, secernendum putavi: Exegi monumentum aere perennius, quod non imber edax, non aquilo inpotcns possit diruere aut innumerabilis annorum series et fuga temporum. Perrennitas monumenti eo illustratur, quod iinbres venti tempora quae ne aeri quideni quamvis durissimo ideoque imprimis durabili parcant, hoc tamen monumentum templare frustra dicuntur. Nihil cum hac tota serie cogitationum commune habet pyramidum altitudo. Disicitur sententia mentione pyramiduin

31 intrusa, quam si dempseris, simplex atque una evadet oratio. Sed aliquanto certius de interpolatione persuasum nobis erit, si subtilius paullo sensum poetae introspexerimus. Animadvertendum enim est, „aere" sic iuxta „monumentum" posito non tarn materiem aeream quam ex aere i'actas statuas significari, velut epist. II. 1, 240 „aera voltum simulantia" et Vergil. Aen. VI 847 „spirantia mollius aera". Quocum conteras carm. IV 8, 2. satir. I 4, 28 epistul. 1 6 , 17, quibus locis aenea cuiusvis generis artificia, velut vasa sigilla, voce aeris sic posita signiticantur. »Similiter „marmor vetus" loco quem dixi epistulae sextae statuas inarmoreas indicai, velut c. IV 8, 13 „marmora, per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus". Habes igitur hoc loco eandem carminum cum statuis comparationem, quam Horatius et alias arnat ita instituere, ut poesin non minus vel etiam inagis quam statuas valere praedicet ad gloriam nominis perpetuo conservandam. Sic loco multum criticis agitato c. IV 8, 13—20 „non incisa notis marmora publicis — clarius indicant laudes quam Calabrae Pierides", eiusdem libri 2, 19 poeta victorem Olympicum „centum potiore signis munere donat", epistular. II I, 248 ,,nec magis expressi voltus per aenea signa quam per vatis opus mores animique virorum magnoi'um adparent". Monumentum autem, quod Horatius exegit, carmina sunt ; hoc igitur monumentum, quod ingenii ope sibimet ipse poeta collocavit, perennius manebit quam vel aereae statuae, quas in honorem magnorum virorum ponere soient. Non enim idem carminibus quod aeri accidit, ut aut imbris edacitate aut aquilonis inpotentia aut vi vetustatis diruantur. Hanc seriem sententiarum nova quaedam cum pyramidum altitudine comparatio disturbai, quae loco allenissimo invecta nihil aliud efficit, nisi ut imaginera poeticam obscuratam ac vim eius comparationis, quam aperto Consilio instituere poeta voluit, ad inritum redactam reddat. — Recte quidem pyramides se liabent Propertii loco IV 2, 17. L., quippe ubi non haec ipsa statuarum aerearum similitudo spectetur, sed generaliter cum monumentis quoquo modo grandibus carmina conferantur. Quod temere negìexit, qui ex ipso isto Propertii loco pyramides hue traxit, quibus scilicet Horatianam sententiain ditaret atque amplificarci Qui cum „sumptus", quod est apud Propertium, metro adaptare

32 nequiret, „situ" scripsit, relicta interpretibus ambiguitate, utrum squalorem an positionem intellegerent. Nauckius vertit: „verwitternde Herrlichkeit". Credo equidem grammaticum voluisse positionem, cum nimis absurdum sit „regali squalore pyramidum altius". Situs regalis h. e. regalem atque grandem speciein praebens eodem iure dici lieuit ac „minaci Porphyrion statu" III 4, 54. Situm autem non modo locum quo quid positum sit, sed etiam adspectum quem quid positum praebeat significare e. g. ex epist. II 1, 252 patet, ubi „terrarumque situs et flumina dicere" inter epicae poesis argumenta refertur. e. ehui 10-12. In sequentibus eiusdem carminis versibus, qui descriptionem Apuliae satis liercle confusam continent, interpolationem sagaciter odoratus est Peerlkampius. Idem cum in singulis ac minutioribus rimandis totus esset neque universi loci sententiain generalem satis accurate perpenderet, verum interpolationis ambitum atque circuitum non vidit. Delevit enim duos versus 11, 12, cum tres versus 10—12 delendi essent. Nam quoquo te verteris, ut sanam sententiain ex his versibus elicias, non tamen alium scnsum inde extorquebis nisi eum, qui poetae esse non possit. Quo enim referes lianc relativam enuntiationem: „qua violens obstrepit Aufidus et qua pauper aquae Daunus" etc.? Nimirum aut ad „dicar" aut ad „princeps deduxisse". Neutri orationis nexui cum vera Horatii sententia convenit. Quid enim ? Qua violens obstrepit Autidus et qua Daunus regnavit, in Apulia scilicet, ibi dicar? ibi celebrabor? Hoc noluit poeta, tam angustis patriae provinciae finibus gloriam suam coercitam olim fore profecto non speravit. Exspectabas potius tale quid: dicar qua Rhodanus obstrepit et qua Nilus arva irrigat. cf. I l l 3, 46 —48, 55—56. lam alterum quid sonet videas. Dicar princeps Aeolium carmen ad Italos modos ibi deduxisse, qua Aufidus obstrepit et qua Daunus regnavit: hoc non verum est. Non enim in Apulia sed Romae atque in Sabino suo inprimisque in Tiburtino interdum etiam Baiis degentem sese nobilia sua carmina finxisse non uno loco ipse professus est; cf. I 22, 9. I l l 4, 21 —24. IV 2, 31. 3, 10 al. Denique tertiam, ni fallor, diversam construendi verba rationem Lambinus inibat, cuius liaec sunt verba: „Sententia igitur, et ordo horum verborum talis est, Dicar ego, qui ex humili, potens et clarus exstiti, qua parte

33 labitur Aufidus, et qua regnavit Daunus, princeps, id est, omnium primus, deduxisse carmen Aeolium ad modos, seu cantus Latinos". Igitur, si quid video in ista crebra verborum interpunctione, quam editio Francofurtana exhibet et ipse nimirum Lambinus more saeculi sui edidit, ille igitur enuntiatuin „qua — et qua —" subiunctum voluit verbis „ex humili potens". Nee tamen quidquam lucramur explicatione Lambiniana. Nam ne hoc quidem ad veritatem dictum est: Ego, qui in Apulia ex liumili potens et clarus exstiti. Komae hoc factum est in ipsa Urbe. — Quae cum ita sint, his tribus versibus eiectis carmen in banc formam reconcinnandum arbitror: usque ego postera crescam laude recens, dum Capitolium 9 scandet cum tacita virgine pontifex, 13 princeps Aeoliuin carmen ad Italos deduxisse modos. Pendet autem verbum quod est „deduxisse" ab illis ,,crescain laude", velut si dicas: laudabor deduxisse. Quam cons'tructionem insolentiorem atque interposito enuntiato „dum — pontifex" etiam audaciorein cum grammaticus explanandam sibi esse duceret, verbum „dicar" adscripsit et banc glossulam poetico ornatu auctarn in mctri formam redegit. Nec absurde patriae recordationem gloriationi poetae ingessit, ipsum Horatium c. IV 9, 2. sat. II ], 32 iinitatus. Et fortasse „Dauniam camenam" IV 6, 27 defmiri sic posse putavit, ut qua Daunus regnasset, ibi carmina sua condidisse Horatius diceretur. Certe nec sollcrter quae addidit, genuinae orationi intexuit nec manum dc tabula tollcre didicerat: namque nimium et Horatianos flosculos decerpens et suam insuper cruditionem mythologicam ostentans plus ineptiarum quam versuum procudit. Of. c. IV 9, 2. 14, 25 sqq. satir. I 1, 58 dc Aufido violento, epod. 3, 16 de Appulia paupere aquarum, c. IV 14, 2G de Dauno Appuliae olim rege. Sed de iis quae in singulis peccavit grammatista, optime disseruit Pecrlkampius. Cuius commentario hoc tantum addere libet, formam „violens" perraro usu venire neque, ut videtur, usquam apud meliores auctores, nisi forte Persium V 171

34 iis adnumerabis: nam certe quod Hor. epist. I 10, 37 Bentleius reliquerat „vieto violens", id invictae Hauptii emendationi eessit „vieto ridens". Quamquam hinc ne minimum quidem suspicionis accrescit secundum ea, quae de lioc genere disputavimus in prooemio. o.iv. 4,19-22. In quarto denique libro c. 4 versus 19—22 „quibus mos — omnia sed" licet plerisque reprobentur, quoniam quidem ampliore stilo decurrentem periodum rumpunt, tamen a quibusdam vindicantur ea defensione, quod res ipsa, quae per istam parenthesin proponatur, ad sententiam totius loci vel aptissime pertinere videatur. Quod quoniam mos securibus pugnandi Romanis inusitatus atque antea inauditus formidabiles redderet Vindelicos, iniectam liuius rei mentionem Consilio earminis inserviisse optime. Quo enim liostes feroeiores appareant, eo maiorem victori Druso gloriam conciliari. At vero non quid poeta memoraverit, sed quomodo elocutus sit hoc loco pensitandum est. Non enim securigcros Vindelicos descripsit, ut saevis securibus armati Amazonio ritu ad proeliandum concurrerent, sed ruentem orationis impetum repressit vel paullisper tantum interrupit, dum mediae periodo interponeret ieiunam quandam quaestionem ex officina grammaticorum curiosius depromptam. Quis vero credet Horatium, quam consulto affectaret earminis maiestatem, earn dedecoratam ipsum voluisse invecta ista doctorum dubitatione de fonte atque origine moris Vindelicorum. Hoc enim fere (licit, se quaestionem, unde mos Amazonum ad Vindelicos permanarit, nondum quidem solvisse, solvendam autem in aliud tempus distulisse. Talia vero grammatici sunt, non poetae. Et est quidem hoc carmen ex eorum numero, quibus, ut ilio Quintiliani utar, insurgere aliquando paullo altius Noster studeat. Taceo de futili et inani, quam metri necessitas extorsit, sententiola ista : „nee scire fas est omnia". — Nec quidquam lucramur G-esneri licet speciosa coniectura, morderi hoc loco quasi obiter Domitii Marsi poema Amazonida, in quo nimis operosum fuisse auctorem colligas ex Martiali IV 29. Ut enim salis ac leporis aliquid haberent ista verba „quaerere distuli" et „nec scire fas est omnia", si quidem eo Consilio dieta essent, ut aequali cuidam non sine ironia alluderent, tamen „nunc non erat his locus", cum prorsus alienum sit a laudibus Drusi Marsum poetam per-

35 stringere nec minus abhorreat ab huius periodi maiestate irrisionis levitas quam eruditionis ieiunitas. S e d unde tandem totum istud hausit Gesnerus, in Amazonide Marsi ullam fuisse mentionem Vindelicorum? — Ceterum resecto interpolamento quominus „ s e d " voculam in „ e t " mutemus, obstat L a c h m a n n i observatio, qui ad Lucret. pg\ 66 longae vocalis elisionem qualis h a e c foret „Vindelici et diu", in quarto carminum libro non admissam ab Horatio adserit. Quamobrem L i n k e r o , postquam in editione Vindobonensi a. 1856 „ e t " exhibuit, devrigaig cpgovTiaiv actis philologorum Vratislaviensibus a. 1857 editis a, 1 8 5 8 pg. 100 sqq. placuit, aeque et Muellero in editione T e u b n e r i a n a a. 1869, aavvòÌTcog orationem continuare neque eorrigere voculam „sed", sed totam interpolatori dare, qui nimirum hianti per suum additamentum et metro et sensui eonsulere invecta ista particula s t u d e r e i E t gratum quiddam liic babet asyndeton. Idemque àrrisit elegantiarum arbitro Gruppio Minoe p. 4 8 sqq. Non tamen pugno equidem, quominus quis cum I a n i o et Meinekio illud „ e t " praeferat, quoniam L a c h m a n n i de longis vocalibus non elidendis observationem et alio loco I V 3, 24 inversam videamus, si modo certa l e x est, quod Muellerus observavit, in spondiacis vocibus o finalem corripi ab Horatio nusquam. Videsis hunc praef. ad Horat. pg. X X X V et de re metr. pg. 337. Certe alteram utram observationem, aut L a c h m a n n i aut Muelleri, infractam videmus. Malim equidem Muellero de I V 3, 24 adsentiri, cum in verbis „quod spiro et placco, si placco, tuumst" minus credibile sit, o finalem in eodem versu bis productam esse semel correptam. — H a e c si recte disputata sunt, Cr/rr/jiv quandam g r a m m a t i c a m habermis Horatianis versibus expressam. N e c deest ipsum scholasticum verbum, puta „quaercre", harum rerum proprium. N e c sine artificiosa quadam industria hoc emblema grammaticum versuum continuitati illigatum est. Videntur autein Vindelicorum secures utpote singulare quiddam et memorabile, ut omnino huius gentis mores atque origines, gratam grammaticis disputandi materiam post bellum Drusi et T i b e r i i suppeditavisse. Hinc et spurium carminis nostri ornamentum fluxit et S e r v i i ad Verg. Aen. I 2 4 3 adnotatio: — „ R h a e t i Vindelici ipsi sunt Liburni, saevissimi admodum populi, contra quos missus est Drusus. H i autem ab Amazonibus originem ducunt, ut etiam Horatius I V

36 od. 4 dicit: quibus mos — distuli". — Hoc autem loco notandus est error Peerlkampii, qui hos de quibus verba fecimus versus primum Lambino füisse suspectos in praef. p. XXIV et in adnotatione ad li. 1. iam Lambino non probatos esse dicit. At Lambinus non suspicionis sed, ut ait ipse, interpositionis notam ad liunc locum adhibuit. Legas ipse quae adnotavit. Nee magis verum est, quod Peerlkampius eodem praefationis loco de Gesnero adserit, non improbavisse illum versus III 17, 2—5 a Sanadono esse expunetos. Immo nihil dicit Gesnerus, nisi quod in critica adnotatione refert, vs. 2—5 resecare Sanadonum ut commentum inepti hominis, c. iv 8. Iam tandem ad id carmen pervenit disputatio nostra, quod interpolationis tanquam focus atque officina videtur, huius libri octavum. Quod ad constituendum quisquis adgressus est, fieri non potest quin saepenumero ad id recurrat, multum liaesitet, multa pertemptet, usque dum ad liquidum rem perduxisse sibi videatur. Uberiorum igitur hoc carmen nobis paravit materiem disputandi. Ducem, ut par est, Laclnnannum sequimur, ita tarnen 0. Quos omnes locos collator babes a Bergkio Poet. Lyric. Gr. III. ed. III pg. 874. Quod cum ita sit, Catulli c. XXX, inonente Lachmanno 1. 1. p. 492, non in quaternos sed in biliös versus distribuendum est: Yeronensis enim poeta Sapphonem imitari coeperat neque Alcaei artem ante Horatium quisquam alius ad Italam poesin deduxerat. Ipse Flaccus non tarn Sappbonem sese quam Alcaeum potius Latinis versibus aeniulatum esse disertis verbis profitetur epist. I 19, 28— 32. lam vero Sappho asclepiadeos versus quos minores vocant sspphoui« m ita videtur adhibuisse, ut etiani imparem numeruni versuum admitteret. Nam disertis verbis Hephaestion secundo et tertio Sapphicorum carminum libris ea quae xoivé voeat systemata comprehensa esse dicit: minores asclepiadei continebantur libro quinto secundum Atilium Fortunat. II pg. 353. Quae cum ita sese habeant, quid tandem nostro carmine faciamus? Nam certe veri est dissimillimum, in hoc uno neglectam esse ab Horatio quaternariam stropharum rationem, cum praesertim quale traditum in libris exstet, tale scriptum id a poeta non esse interpolamentis certissime detectis efticiatur. At altera ex parte perstat ea qua usi sumus ad Septem quidem versus eliminandos ratiocinatio. Quamobrem nihil aliud relinquitur, nisi ut spuriis nounullis inquinatum esse carmen statuamus praeter eos versus, quos iam condcinnavimus. Quare versus 28 et 33 a Lachmanno reiectos, etsi non posse a poeta scriptos esse non probatum est, tarnen abiciendos largiremur, si modo his deletis quidquam lucraremur. At ne sic quidem quinque et viginti versibus relictis quaternaria ratio constat. Oportet igitur circumspiciamus, num quae resecari et probabiliter et commode possint, quibus recisis nec sententia carminis detrimentum capiat

54

et legi quaternorum versuum consultum sit. Videtur enim extra dubitationem positum, nonnulla spuria in hoc Carmine nos ludificari, quae quamvis minus luculentis indiciis suspicionem excitent, tarnen quaternorum versuum systeniata turbaverunt. Quid e. jv s, 25-27. multa? E carmine abire iubeo versus 25—27, quamvis pulcherrimos nec per se satis suspectos, quibus tarnen resectis nec sententiarum summae quidquam deerit et sexies quaternis versibus carmen apte concludetur. Et sunt quaedam in his versibus, quibus offendi possis. Nam Aeacum Horatius e. II 13, 22 non divitibus insulis sed orco consecravit. Eodemque beatorum litorum incola medios inter eos qui caelum ipsum attigerint interposito, sensus poetae ita obseuratur, ut interprétés ab Hercule novum genus exemplorum coeptum esse credere potuerint, quasi vero Roniulum caelestium honorum expertem esse voluerit poeta Romanus. Quos iam supra refellimus. Nunc vero seclusis tribus de Aeaco versibus, ei tantum semidei laudantur, quorum religiones Romanis legibus sancitac sunt, ncque hoc carmen, quod forti um Romanorum statuas respicit, quod Ennianani Musam celebrai, invecto Graiorum heroe colorem vere Romanum amittit. Et ecce nova lux adlata est verbis „dignum laude — caelo Musa beat." Quod epiphonema esse supra dixi, cum ita disputandum nobis esset, quasi Horatii esset laudatio Acaci neque in amplificationum officina orta. Nunc vero ipsum Romulum adpellat dignum laude virum, quem mori vetat, quem adeo caelo beat Musa, scilicet Enniana. Dico ad ipsum herocni modo nominatimi per viri adpellationem respici, velut Ovid. ex Ponto I 1, 33— 34. Totus igitur locus „quid foret Iliac -•- caelo Musa beat" de Romulo, totum fere hoc de pretio poesis carmen, verba scilicet „non incisa notis — caelo M. b." ad Ennium potissimum respiciunt. Vides, quam simplex et facili» decurrat ordo sententiarum: Pretium poematum dicturus sum. Haec marmora, quae in foro posita intueris, non clariores gloriae indices sunt quam carmina, quibus duces hi celebrantur, Ennii: quin et carebis omnino laudibus, si chartae bene facta silent. Hunc Romulum adspice, qui prinium alterius porticus locum tenet: profecto nullus esset nec merita praemia contigisset, si poeta de ipso tacerei. Igitur laudabilem virum oblivioni eripuit Musa, eundem caelo ipso beavit Musa, scilicet Enniana. Idem eodem poetarum

55 favore contigit et aliis viris, quo* nunc iuxta Romulum nos pro deis colimus. — Totiim igitur carmen, quale nos restituisse non improbabiliter nobis vidcmur, ante ocuios coilocaturi sumus hoc: Donareni pateras gra taque conimodus, Censorine, meis aera sodalilms, donarem trípodas, praemia fortium (Jraioruni, ncque tu pessima muncruni 5

10

15

20

ferres — divitc me sed non liaec, mihi res est aut animus gaudes carniinibus;

scilicet artium : vis, nec tibi talium deliciarum egens, carmina possumus

donare et pretium dicere muneris. non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus, clarius indicant laudes quam Calabrae Piérides: neque si chartae sileant quod bene feceris, mercedem tul cris, quid foret Uiae Mavortisque puer, si taciturnitas obstaret meritis invida [praemiis | ? dignuni laude virimi M u s a vetat mori, caelo M u s a beat. Sic Iovis interest optatis epulis impiger Hercules, clarum Tyndaridae sidus ab infimis quassas eripiunt aequoribus ratis, ornatus viridi tempora pampino Liber v o t a b o n o s du c i t a d e x i t u s .

Haec fuerunt, quae sine dubitatione ulla interpolata esse censeremus, non pulchritudinis quodam sensu nostro inritati ncque dictionis locutionumque vitiis quae viderentur freti, sed permoti sententiarum repugnantiis universis, nisi quod semel extrema disputatione accidit, ut versus tres, per se fortasse tole-

56

rabiles, metrica necessitate coacti repudi aremus, ita tamen ut per hanc ipsam audaciam rotundatum omnibus numerie carmen fieret. Horum igitur spuriorum conspectum habeas hnnc: Conspectus eanini quae certao sunt interpolationuni.

]

6,7 13—IT) 12,37—44 7 31,

III

9—16

1120, 9—12 „ 17—20

4, 7 69—72 11,17—20 7 30,

2 1 0 - 1 2

IV

» 4, 18—22 8, 6—8 „ 15—19 „ 25-27.

In quibus percensendis illud in animo nobis erat, ut ea sola respueremus, quae necessariis rationibus in crimine vod-tiag convincerentur. Nunc vero cum iam liquido constet, esse carmina lloratii alienis additamentis inquinata, quaestio suboritur, num latius interpolalo serpserit et quibus fere finibus circumscriptam eam esse «tatuarmi». Neque per se quidem credibile videtur, tredecim illis locis exhaustani banc matericm nobis esse : immo multo credibility, plura superesse, quae cum documenta fraudi» minus manifesta prae se ferant, modestiam cautioris critici t'allant atque inludant. Quarc cum per tredecim locorum censuram solidum quasi fundamentum iactum sit, in quo tutis pedibus insistamus, videndum nobis est, num hinc profecti latius exspatiari servata iudicandi probabilitate iam possimus. Quod antequam faciamus experimentum, de t e m p o r e de o r i g i n e de i n d o l e interpolationum quid certis illis speciininibus doceamur, quaerendum nobis esse video. Primus quidem Martinus Hertz in conventi! philologorum Yratislaviensi a, 1857 admonuit, non satis esse indagare interpolationes, nisi id quoque vel maxime respiccres, quo tempore quoque pacto eac natae essent. Qm> tempore T e ni p o ì- i s certissimo indicio est notus Quintiliani locus "lacta^sint!69 instit. or. IX 3, 18, ubi versus e. I 12, 40—44, qui quidem spurii '"Hst non esse non possunt, ita recitantur, ut ne hilum quidem de fraude cogitasse illum pateat. Neque quidquam est, cur ipsum Quintiliani locum de fide suspectaverit Peerlkampius, citatos ex Horatio versus glossatori tribuens. Quos versus ad figuram ad-

57 ditionis supervacuae illustrandam adduxit Quintilianus, totum videlicet Horatii locum sic distinctum legit :

quia

gratus insigni referam camena Fabriciumque, hunc et intonsis Curium capillis. utilem bello tulit ct Camillum saeva paupertas etc. Fuerunt igitur iam interpolata ea cxemplaria, quibus Quintiliano uti contigit. Nee prorsus latere illi t'raus ista potuisset, nisi aevo ipsius lectione triti sparii versus atque in libris inveterati iam fuissent. Hinc non absurde coniciemus, iani diu ante Quintilianum ortam esse interpolationem oranem et firmatam deinde textus quadam antiqua recensione, quae auctoritate sua et libros et scholas et studia veterum iam primo p. Gli. saeculo occuparet. Qualeni recensionem Horatianam revera lactam esse et earn quidem a nobilissimo Romanorum critico M. Valerio m. Valerius .

.

.

.

m

,

P r o b u s Horalii

Probo Bervtio, constat testimonio anecdoti Parigini, quod I h . editor. r r 7 Fragment, r»Mommsenus e codice Parigino iam supra memorato descripsit, risili. Th. Bergkius annali, antiqui tat. studior. Marburgenss. a. 1845 pg. 81 sqq. cum commentatione edidit et Suetonio vindicavit, excerptum scilicet ex eo libro, quem irtgt ct~>v F.V TOÌQ ¡it(iliote arjfieuov a Suidas s. v. 'ÌQ(iyY.fUj>c adfert. Quod fragmentum in reliquiis Suetonianis Reiffersclieid posuit p. 137, Roth dubitanter memorai pg. 281. Hoc igitur post notarum criticarum X X I enumerationem liaec exhibet: „His solis in adnotationibus hennii. hicii et historicorum usi sunt varros. hennius. haelius aeqnae et postremo probus, qui illas in Virgilio et lioratio et lucretio apposuit ut homero aristarchus." Quae verba post Bergkiuni accurate retractavit M. Hertz annali. Marburgenss. 1845 pg. 393 sqq. Praeterea Osannus anecd. Roman, a. 1851 p. 234 sqq. in eis commentandis desudavit. Cont'eras Lucianum Muellerum, qui in Fleckeiseni annali, philologicis a. 1863 pg. 176 pro „hennius" scripsit „Sinnius" et in „historicorum" latere „scacnieorum'' ostendit. Praeterea Alex. Riese annali, philolog. a. 1866 pg. 465. pg. 868 et 0 . Ribbeck Proleg. critic, ad Yerg. p. 150 praef. VIII idemque appenclic. Vergilian. praef. TX et A. Nauck in Le-

58 xico Vindobonensi 1867 pag. 278. Horum coniunctis studiis totus locus sic refingitur: „ H i s . s o l i s in adnotationib u s E n n i i L u c i l i i et s c a c n i c o r u m usi s u n t V a r g u n t e i u s S i n n i u s A c l i u s a c q u e et p o s t r e m o P r o b u s , qui i l l a s in V i r g i l i o et H o r a t i o et L u c r e t i o a p p o s u i t ut l l o m e r o A r i s t a r c h u s . " Initium fragmenti „Iiis solis" quid sibi velit, docuit Reifferscheid Mus. Rhenan. a. 1868 pg. 177: his solis X X I notig, quae ad dtógihoaiv spectant, usi sunt illi, non aliis, quae ad /.QI'IJIV h. e. indicium aestheticum pertinent. Extrema autem verba „ut Honiero Aristarchus" lucem accipiunt ex ea quae in codice subiuncta legitur notarnm explieatione : scilicet Probnm sicut antiquiores illos Romanorum critico» in adhibendis notis non Aristophaneam aut alionun secutuni esse sed Aristarcheam notationis rationem. Sed ut sententiae auctoris reconcilicmus istam eruditissimi sine dubio operis misellam laciniati, scribamus oportet: „Probus, qui illas etiam Vergilio" etc., quoniam ipse Suetonius de gr. e. 24 antiquorum jjoetarum libello» vel imprimis a Probo curis vere criticis editos esse testatur. lain vero fuit in illis quas Probus ad Vergilii Horatii Lucretii et antiquiorum poetarum editiones adhibuit notis criticis etiani obelus, qua lineola adposita indigni poeta versus condemnarentur ut spurii ac subditicii. Tales igitur versus etiam in Horatio adgnovisse criticus ille spectatissimus videtur. In quo negotio severa arte usus esse putandus est. Non enim quid spurium esset, ad suum elegantiae iudicium eum statuisse inde apparet, quod Aeneidos primae versus 498—502 quamvis acerrime vituperarci, non tarnen poetae abiudicavit. Exstat hoc insigne Valeriani iudicii s])ecimen in Gellii Noctt, Attic. V i l l i 9. Neque quae spuria esse in Horatio perviderat, funditus e scripturae continuitate exstirpavit — liic enim nostratium fere usus antiqui» grammatici» probatus minus erat — sed falsos quoque versus religiose receptos obelo adposito notasse satis habuit. Fecit idem nimirum, quod cum alii in aliis tum Aristarchus in Honiericis libris fecerat. Nam etsi fuerunt in Homero versus quos Aristarchus et plures quos Zenodotus ceterique orde tyQcnpav, tarnen ad pluriinos suspectandos nonnisi obelum adhibuerunt. Qua de re diserte grammaticus quidam Bekkeri Anecd. I I p. 768: ov/. T/MD-E TOCCO (sc. interpositos esse versus multos) covg xgi-

59 tag. cÌÀ/à óicc uèv tí¡v arví^Hiav v.ai .iQÓh¡ifiir wpfpuiv avto.vç /.tío ¿lai, ()¡Í£¿i(j/.r>)\; dè r/.áani) icìtv ùdnyjftutr /.ai àXfotiQÌwv v.ai àvaÇiwv me xmrjioi aiiyviv jiaQ«iiitit¡bioi, mil o aveò èvtôttiavio wç,- àvà'èioi ttai ioi 'O/tl-qov. Q u o d c u m P r o b a s in H o -

ratio fecisset, postea notationc critica a librariis neglecta spuria in textibus remanserunt. Sic omnis saspicio etiam litteratorum hominam ex memoria mox evannit, sparii versus per omnia saecula pro genuini« propagati sunt. Non eniin mirum est, Probi auctoritate statini factum esse, ut ipsius potissimuni editionem scholae cupide arriperent, homines emereiit lcgerentque, Sosii transscribendam cararent et usque ad Litica 111 aut Tlerdam dimitterent. Sic vetustioribus iibris, si qui fuerant ctiamtum superstates ab interpolatione immunes, prorsus evanescentibus, interpolata« textus mox obtinuit. — In contrahendi* vero cxeniplaribus, quae ad suam editionem instaurandam adhiberet, autographum librum ipsa Horatii manu vel scriptum vel correctum 11011 magis Probus contigit quam qui aeqaalis fuit Plinius, qui nat. hist. XIII 20, 83 Tiberi Gaique Gracchoram inanum sc vidisse, Ciceronis ac divi Augusti Vergilique saepenumero videro narrat, de Horatio tacet, qaamvis talia nionimenta visendi curiosissimi™ se monstret. Vergiliano autograplio etiam Probus usus est, non Aeneidos sed Georgicon, quem librum manu ipsius poetae correctum legit, aactore Gellio N. A. XIII 21. - Adnotationis Probi tenue vestigium fortasse hodieque latet in Porphyrione nostro; mirum certe e. I 2, 9 accidit, quod prope vitupérât poet-am scholiasta: „leviter in re tain atroci et piscium et palumborum nieminit, nisi quod hi excessas lyricis concessi sunt." Haec stropha iam Probo suspecta esse potuit; quarc fortasse in editione sua versibus obelo adpunctis causam atque explicationem notationis breviter adscripsit banc fere, quod leviter in re tani atroci et piscium et palumborum mentio tieret; cui sententiae per posteriores ut fit commentarios propaga tac refragatur Porpliyrio inepte monens, tales excessas concessos esse lyricis. Similiter se habet Servii ad Verg. Aen. 1 20 scholion, quod Bergkius annali. Marburg, a, 1845 pg. 110 adfert Cassellani codicis adminiculo ab ipso restitutum: „in Probi (sc. editione) adpuncti sunt et adnotandum: hi duo si eximantur, nihilominus sensus integer erit; sed Vergilius amat aliud agens exire in laudes populi Ko-

80 mani." En nota Probi, puta obelus cum puncto, si verum vidit Ribbekius pro!. 152, cui adiunctus brevis quidam definiendae athetosis quasi commentariolus, opponitur denique Servii versäum suspectorum patrocinium. Aita» Probi. De aetate Probi, quibus spatiis finienda sit, nihil certi memoriae proditum est. Nihil suppeditat Suetonius, nisi quod postremum illustrium grammatieorum ilium posuit. A quo qui totus pendet Hieronymus arbitrato! suo a d g n o s c i Probum refert Neronis anno secundo. In quali temporis definitione nihil Hieronvmo tribuendum esse docuit Ritschelius Parerg. pg. 623 sqq. Domitiani tempore vixisse Probum et Martialis epigrammatc I I I 2, 12 („ilio vindice nee Probum timeto") et eo effici videtur, quod Gellius non uno loco discipulos ipsius vel rectius familiares eius sectatores se videre atque audire meminit. At Neronis iam aetate Homac ilium vixisse atque etiani inclaruisse poetarum libris cum cura critica edendis, mihi quidem verisimillimum videtur. Ktenim cum incepit Probus grammaticam exercere, veterum poetarum libelli, quos praecipue curabat ipse, Romae, ut Suetonius narrat, contemni niagisque obprobrio legentibus magistris (juam gloriac et fructui esse solebant atque omnino abolita in urbe erat antiquorum memoria, Nec vero haec studiorum condicio diu stetit. Nam Vespasiani certe aetate permulti fuernnt, qui antiquani pocsin pro nova in deliciis haberent. Quare „qui Luci Ii um pro Horatio et Lucretium pro Vergilio" legebant grammaticae doctores reprehenduntur in Taciti eie oratoribus dialogo c. 23, qui quideni Vespasiano imperante habitus esse fingitur e. 17. Nec sine quadam acerba certorum hominum significatione c. 20 orationes „Attii aut Paeuvii veterno" inquinatae reprobari videntur. Quae studiorum conversio effecta esse ipsius Probi auctoritate atque editionibus videtur. Quamobrem longaevum illuni decessisse puto, qui cum Nerone imperante iam floreret, actatem usque ad Domitiani tempora produxerit. Apte igitur apud Suetonium subsequitur Q. Remmium Palaemonem, qui sub Tiberio et Claudio clarus t'uerat. iiiicrpoiiiti.m.« f¡telilo Bub Ti-

lain vero interpolatienes

factas esse ante Neroniana teni.

.

.

.

.

ìwri» eive Alt- pora censemus, sive Tibern aetate sive iam Augusti annis extremis. Idem fere iudicavit Lucianus Muellerus annali, philolog. Fleckeiseni a. 1863 p. 17C sqq., deinde in libro quem de histo-

61 via philologiae Neerlandae a. J 869 edidit p. 113 sqq., postremo in Hovatii Teubneriani praefatione pg. I X . Gruppius etsi de Tiberii tempore iam cogitavit Mi no its pg. 50 fi, tarnen et verum suadebat rationibus non veris neque illius fere aetatis tini bus rein continuit, sed pg. 563 a primo usque ad quintum p. Oh. saeculum continuo grassari fìnxit effrenatain quam somniaverat interpolationem. Sed Muelleri verba ex praefatione Horatiana bue transcribere iuvat: „ceterum quod oinnes probabilitatis numeros implet proximis post Flaccum annis L X irrepsisse quidquid in libris eins latet versuum spurioruni, etiain metric,is rationibus eoinprobatur. Nam e. Il 20, 11 quod legitur „superne" correpta finali, agnosces Lucretii, qui item breviavit, imitationem, quam proximo cuique Augusti aequalibus tempori libens adsignabis. Praeterea in versa aeque suppositivo Asclepiadeo (I G, 14) digne scripserit aut pulvere Troico, notandum dactylieum vocabulmn liuius metri in pede altero baud ita raro quidem apud Flaccum sed numquam reperiri apud 8eneeam. Congrua autem est ea observantia rationibus saeculi p. Oh. n. primi metricis, quippe quod Catulli et Horatii numeros eadem artis suptilitate exeoluerit quam liexametris pentainetrisque primus adhibuit Naso. Nec vero est cur labes quas traxit e. 8 1. I U I longo post Horatium intervallo inditas ei putemus. Nam strophieam inelicoruin eins artem iam Claudii ac Neronis aetate prorsus ex peritia hominuni evanuisse olim comprobavi [d. r. m. 118]". Hactenus ille. Ouius rationes prorsus veras esse cum persuasum habeam, hoc ipso adsensu permotus non possum quin unum versnm IV 8, 17 quam longissinio post Horatium intervallo v eraus interpositum esse censeam. Quem quoiuinus eidem illi aevo poeti- pore eis et grammatici* studiis optime exculto tribuani, obstat et historica et metrica istius versiculi seabrities tanta, ut non sine causa Bentleius genium et coloreni adgnoscere visus sit plane monachaleni. Certe indignus est, qui non dicam ex Horatii sacrario sed ex umbraculis scholasticis aevi politissimi prodierit. In scholis enim grammaticorum fabricatum esse quidquid spuriorum in Horatii carmina inrepserit, inox probatori sumus. Quid, quod ipsis ex interpolationibus praeter istum versum omnibus interpolatores, quiqui fuerunt, probe calluisse legitimos Horatii numeros compare! Quapropter insolentissimuni versum ab eadem

IV 8, 17 natus.

62 manu, a qua reliquani liuius ipsius canaiiiis interpolationem, ab eodenique saeculo profeetum esse pernego. Imino duplicem huic loco subesse interpolationem arbitror nec prius versum 17 reliquo interpolamento 15—10 ab hoinullo aliquo indocto superadditum esse quam serissima demani aetate, cum ingruente barbarie exstingui coepisset insta metroriini peritia, fortasse paullo ante Mavortium. Hunc auteni quidquid in libris suis qualibuscunque invenisset religiose conservasse lieque oninino aliquid ausum esse emendando credibile est. oiigo ot indoG r i g i n e i n interpolationem a scliolis grammatieorum trains interpola-

tininuii.

.

.

°

nendam esse vel maxime probat ipsarum i n d o l e s , hunt ennn haec imitationis Horatianae speciniina quaedam ita comparata, ut ipsas poetae sententias reddant dilatata» atque amplificata». In quo amplitìcandi negotio ita versatos videinus istos quicunque fuerunt imitatores, ut aut exempla mythologica historica geographica, quae vel ornatus vel auctoritatis causa adhibuit poeta, pluribus adiectis cuinularent aut generaliter absolutam sententiam ipsi talibns exemplis additis illustrarent aut poetae dieta cum quadani verboruin variatione servato fere sensu iterarent aut denique descriptiones rerum dilatarent coloribus adauctis. Atque ut his quae disposili imitationis ampliticatricis generibus singula speciniina subiciam: auctiun numerum exemplorum habes mythologicoruin 1 6, 1:1-1« 111 4, 09—72 IV 8, 25—27; historicorum I 12, 37—44; geographicoruni 11 20, 17—20; adstructa exempla sententiae nudae IV 8, 15—19; variatione genuinuni sensum iterum expressum I 31, ì> — 1G ; descriptiones rerum amplificata^ II 20, 9—12 I I I 11, 17—20. 30, 2. Restant loci tres 111 30, 10— 12 IV 4, 18—22. 8, 6—8, qui licet siniillinias reliquis amplificationes contineant, 11011 tanien amplitìcandi studio soli debentur, sed causam, cur adscript! sint, peculiarem sibi liabent et eam quidem in proprio gramniaticorum officio positain. Nam hisce locis singulatini supra pertractatis iain ostendinius, enarrandi commenta ndique niunere functos esse istorimi versuum auctores, cum glossematis in ìnetrum redactis vel rarioreni vocis qualitatem enuclearent VI 8, 6—8 vel impeditioreni constructionem expedirent I I I 30, 10— 12 vel meniorabilis rei notitiam suggererent IVr 4, 18—22. Quibus locis etiam 11 20, 17—20 et I I I 11, 17—20 adnumerare licet. Atque ut haec quae distinxi spuriorum genera

63 brevi us comprehendam : aut ainplificationes

interpolamenta Horatiana

aut variationes

esse

tationes. H a e c igitur omnia e x scholasticis °

aut

recto dixeris

denique

exercitationibus

interprefluxisse

««hoUBtica

p o e t a r u m ìmi-

mihi videntur. In scholis enim veterum grammaticorum praecipua »»"• professionis pars in docenda poetica versabatur, quam disciplinam non dimetiendis pedum proprietatibus circumseriptam fuisse sed profectiores diseipulos etiam ad imitando* eos qui legebantur poetas excitavis.se per se quidein sat probabilest. Quid, quod firmatili' etiam Suetoniano de Valerio Catone testimonio (pg\ 109 Reiff. p. 2C>~2 R o t l i ) : „docuit inulto« et nobile» visusque est peridoneus praeceptor, m a x i m e a d p o e t i c a m t e n d e n t i b u s , ut quidem apparere vel his versiculis p o t e s t : Cato grammaticus, L a t i n a .Siren, Qui solus l e g i t a c t ' a c i t p o e t u s . " P r a e l e g e n s igitur poetas id operani dabat ille, ut qui lectionibus ipsius fruerentur poetica qua-dam facultate imbuti discederent. Nota autem sunt amplificationis et variationis schemata in rhetorica disciplina veteribus usitata: quidni ad liane poeticani adliibita esse eadem statuamus, cimi praesertim liinc initium poetas imitandi facillimc fieri potuerit. Ceterum haec ipsa interpolationis Horatianae specimina ine indice satis luculenter monstrant, viguisse in scholis Romanorum usuili imitandi taleni, ut poetae dieta salvo metro aniplificarentur. F u i t h a e c nimirum institutio quaedam nqnnaiòtvriY.^ „ad poeticam tendentibus" adolescentulis, qui si postea progressi erant ad niaiora proprio Marte suscipienda, recurrebant interdum scholicae consuetudinis vestigia, Cuiusmodi exemplum e P e r s i a n a Horatii imitatione luculentum ,

r

proieram satir. V 4 o — o l : Non equidem hoc dubites, amboruni foedere certo consentire dies et ab uno sidere duci; n o s t r a vel aequali suspendit tempora libra P a r c a tenax veri, seu n a t a fidelibus bora dividit in geminos concordia fata duorum, Saturnumque gravem nostro love frangimus u n a : nescio quod certe est, quod me tibi temperat, astrimi.

P e r s i a n a Hoi-ittii i m i t a t i o .

64 Qui Versus variationem praebent Horatianorum c. II 17, 1 5 — 2 4 : sic potenti lustitiae placitumque Paréis, sea libra seu me scorpios adspicit formidolosus, pars violcntior natalis liorae, seu tyrannus Hesperiae capricornus undae: utnuiique nostrum incredibili modo consentii astrum. te Io vis inipio tutela Saturno refulgen« eri])uit. In quibus qui volet eoinparanda singula expendat. Aliud adscripturus sum eiusdein modi exempluui, quod viros doctos ouiicis auctor fefellisse adhuc videtur. Auctor enim C u l i e i s poematis inter

Horatium imi-

tatua.

,

t

.

.].

.

f

., .

. ,

opuseula Verguiana circumlati aperte mihi videtur ante oculos Imbuisse Horatii o. II 12, 1—8, cum faceret versus 2 7 — 3 6 : triste I ovis Rhoetique canit non [»agina bellum, Phlegra Giganteo sparsa est quo sanguine tellus, nec Centaureos Lapithas compellit in enses; urit Erichthonias Oriens non ignibus arces, non perfossus Athos nec magno vincula ponto iacta meo quaerent iain sera volumine famam, non Hellespontus pedtbus pulsatus equorum, Graecia cuín tiinuit venientes undique P e r s a s : m o l l i sed tenuis decurrens cannine versus viribus a p t a suis Phoebo duce ludere gaudet. Quos versus conteras quaeso cum Horatianis: Nolis longa ferae bella Ninnanti;«', nec dirum Hannibaleni nec, Siculuni mare Poeno purpureum sanguine m o l l i b u s a p i a r i citharae modis, nec saevos Lapithas et nimium mero Hylaeum domitosque Hercúlea manu Telluris iuvenes, unde periculum fulgens contremuit domus .Saturni veteris.

ßr. Sententiam totam ab Horatio mutuatus est scholasticus, nisi quod variationis gratia et ordinem exemplorum commutavit et Eomanorum rebus gestis substituit bellum Persarum. Nam Vergilianum nomen nostrum quidem Culicem mentiri persuasissimum mihi fecit Lucianus Muellerus, qui d. r. m. pg. 42 Culicem non minus quam Cirim a Yergiìio alienum, sed tempore si non aequalem illi ad certe proximum esse argunientis metricis ab o litterae finalis quantitate et ab elisionis eautione severissime adhibita desumptis confirmavit; cf. id. pg. 282. Et posterius quidem a synizesi argumentum defendit idem Musei Rhenaiii vol. XXIII a. 1868 pg'. 658, ubi contra Ribbeckianum Append. Vergilian. Prolegom. pg. 22 Culicis patrocinimi! pertendit, auctorem istius poematis celebratissimum illud Yergilii adulescentuli opusculum ita aemulatuin esse, ut metricis in rebus Tibulli potius et Ovidii quam ipsius Yergilii ad exemplar se adplicaret. Habes igitur Horatii per variationem expriinendi tirocinium quoddam, positum id quidem ante Neronianum aevum, scilicet eadem circa tempora, quibus quae commatis fere eiusdem sunt interpolations Horatianas adsignavimus. Quod scliolicum vudimentum si versibus Aeoliis scriptum fuisset, potuit certe fieri, ut in carmine Horatii interpositum Persarum illud bellum legeremus. — lam vero professore*, qui poetas legebant artemque poeticam docebant, grammatici erant eidemque fere et ipsi poetae, lit Suetonius de Q. Remmio Palaenione et C. Melisso memoriae prodidit iinj>rimisque de Valerio Catone, quem „unicum magi strum, summum grammaticuni, optimum poetani" Bibaculus adpellavit. Permanserat hie poesin et grammaticam connectendi usus inde a Livii Andronici et Q. Ennii temporibus. Quapropter non iam mirabimur, si poetae isti litteratores etiam glossemata sua hie illic sive animi causa sive ut imitationis cxempla simul proponerent adstricta numeris oratione praecipiebant. Cuiusmodi specimina eruditionis grammaticae versibus inclusae supra vidimus. Ac de duplici quam dixi doctoruin persona iam Peerlkampius admonuit praef. ed. Amstelod. pg. XIV, mirifice falsus in eo, quod interpretationis metricae tanquam testem citat Diomedem II pg. 101, qui quid sit enarratio ita docet: „obscurorum sensuum quaestionumque explanatio vel exquisitio, per quam uniuscuiusque rei

60 qualitatem poetici» glossulis cxsolviinus": quae extrema verba accidit illi ut perperam intellegeret. Horatii poelam denique illud, quod equidem in disputando pro coninata statini I T Tr J>. post obitum cesso sumpseram, esse Horatn poeinata in scliohs gramniaticorum psl eleR1 " oepta liaud ita multo post ipsius mortem lectitata, id igitur mea quidem sententia omnino dubitari per se non licet. Quamquam diserte nominatili- ille hae in re primum apud Iuvenaleni VII 227: quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus et bacreret nigro fuligo Maroni. Maronem autem t'ortasse dum ipse etiam viyeret at certe sub mortem statim in scholas introductum esse Suetonii testimonio constat, qui de Q. Caecilio Epirota (pg. 113 Reiff, p. 264 Roth) haec tradit : „post deinde damnationeni mortemque Galli scholam aperuit, primus dicitur Latine ex tempore disputasse primusque V e r g i l i u m e t a l i o s p o e t a s n o v o s p r a e l e g e r e coepisse, quod etiam Domitii Marsi versiculus indicai: Epirota tenellorum nutricula vatum." Accidit autem Cornelii Galli mors a, U. c. 728 secundum Cassiurn Dionem L U I 23, etiamtum vivente Vergilio. Eiusdemque Suetonii de M. Valerio Probo narratione (pg. 118 Reiff, p. 267 Roth) „legerat in provincia quosdam veteres libellos apud grainmatistam, durante adliuc ibi antiquorum memoria necdum oninino abolita sicut Romae" docemur novellos poetas Augusto aequales iam solos obtinuisse scholicain urbis eruditionein totani, cum adulescentulus esset Probus, quem floruisse iam Neronis temporibus supra probavimus. — Perperam Reifferscheid Suet. reliq. p. 395 Tranquilli de Probo narrationem ita interpretatus est, ut a n t i q u o r u m et ve t e r u m adpellatione non solum antiquissimos Ennium Plautum ceteros sed etiam scriptores Augusti saeculi una simul significatos esse a Suetonio voluerit. Imprudens opinor vir alioquin ubique accuratissimus haec verba Suetonii neglexit: „durante adliuc ibi a n t i q u o r u m memoria necdum omn i n o a b o l i t a sicut R o m a e." Quomodo quaeso p r o r s u s a b o l i t a esse potuit Romae, cum adolescens fuit Probus, H o r a t i i e t V e r g i l i i memoria, d u r a n t e a d l i u c eadem in provincia? At ret'ragatur Suetonii testimonio, quo antiquis operam navasse

67 Probus dicitur, et fragmentum Parisinum, ah ipso Suetonio profectum illnd, et vita Persii, quae de commentario Valerii Probi sublata dicitur V Minime ! si quideni liacc quae ille addidit verba : „soli liuic nec ulli praeterea grammatices parti deditus" latiore sensu accipiuntur neque ad solos vetercs libellos restringuntur. Nec dicit Suetonius solis antiquis Probum ita se dedisse, ut novellos et aequales sibi poetas prorsus neglegeret, sed, quae est eius brevità» in toto de gramniaticis libello, id tantum accurati«» refert, quod Probi praeter ceteros proprium ac praecipuum fuisset. Cete-rum de hae re cf. Alex. Eiese de comm. Vergil. 1862 p. 5. — Sed ut ad propositum redeam, qui fuerint illi a l i i p o e t a e n o v i , quos Epirota tanquam comites Vergilii fovit, in dubio esse non potest. Fuerunt scilicet fere ii, quos Ovidius Trist. IV 10, 41—54 enumerai,. cum reliqui tum maxime Horatius, cuius lectionem cum Vergilii coniunctam fere semper fuisse et per se consentaneum est et diserti» testimoniis firmatur, velut Iuvenalis quod adscripsimus VII 227 Taciti dial. 20 et 23 Quintiliani inst. orator. I 8, 5—6. Quod non mirum est reputantibus illuni, ut de sermonibus hoc loco taceam, in lyrieis sive solum sive longe optimum inter Romanos exstitisse, qui carmen Aeolium Ausonia lyra excoluerit. Huius igitur numerosum ad exemplar in melicis, sicut ad Vergilii in heroicis, adolescentium studia par erat a grammaticis conformari. — Atque inter grammaticos, qui Augusti Tiberiique temporibus Horatio operam navaverunt, fortasse Iulius ^MoaestuiUn-^ ille Modestus fuit, C. Iulii Hygini libertus et discipulus, quem Suetonius de gr. 20 in studiis atque doctrina vestigia patroni secutum esse tradit : in vita enim Horatiana scholiis Pseudoacronianis in cod. Paris, y praemissa inter Horatii commentatores nominatili- Modestus. Hüne eundem atque ilium esse voluit Bergkius annall. antiquit. studior. Marburgenss. a, 1845 pg. 118. Quod si verum est, longius licebit progredì atque ctiam ipsum Hyginum eonicere Horatium praelegisse, quoniam Hygini studiis se applicavit Modestus. Neque abhorret a probabilitate, cum Vergilianos commentaries conscripserint Hyginus et Modestus, utrumque etiam in Horatio conlocavisse operam. Ego tamen proclivior sum in earn opinionem, ut quem scholiasta memorai Modestum opinor eum potius esse, quem tanquam sui temporis nobilissimum poetarum interpretem Martialis X 21 laudat;

68 Scribere te quae vix iutellegat ipse Modestus et vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat V Hie i'ortasse Aufidius Modestus est, quem ut Vergi Iii interpretem ei tat Philargyrius scholiasta Georg. 11 407; cf. Ribbeck. ( L-auus inter-proleg. crit, ad Yerg. p. 122. Claranus certe, quem una cum Moscripsit, ii es a™ ii. n o m j n a | Martialis, commentarios ad Horatium unde hausit Porphyrio satir. II 3, 83. Quo loco Hauthalius absurda usus disputatione eriperc nobis eonatur pergratum nonien Clarani, quod licet in Helenii temere mutaverint vel Cruquius vel Cruquiani scholiorum codices, Monacensi» tarnen aliique libri satis tuentur. Eundenique Claranum inter praeelaros grammaticos Ausonius refert epist. XVIII 26, ubi Elias Vinetus grammaticum Domitiani aetatis confundit cum philosopho Clarano, quem condiscipulum suum Seneca collaudai epist. ad Lucil. 66 (VII 4 itemmiusPa-Haas). — Sed ut redeani ad Claudii Tiberiinue tempora: Q. RemQ laemon Horatn , interpres et mium Palaemoiieni 1prineipem illius aevi grammaticum in schola. 1 aenmlator.

°

sua carmina Horatii praelegisse inde conicio, quod qui apud ipsum grammatical;- studuerat Persius poeta Horatium vel maxime imitatug est. Et ipsum Remmiuni etiani aemulatum esse in re metrica Horatium fortasse colligere licebit e Suetoni verbis : „scripsit vero v a r i i s n e c v u l g a r i b u s metris." Cuius testimonii Suetoniani me admonuit Buechelerus.

Hisce igitui- quae adliuc disputavimus perpensis omnibus, HOT^anMuni-interpolationes carminimi Horatii dico primis p. Ch. n. decenniis ^ ersa ' ortas esse in scholis grammaticorum veter um ex iis quae Horatio legeiido adplicatae fuerint artis poeticae exercitationibus. Non igitur mala trande inculcata esse additamenta talia, sed primo marginibus librorum adscripta fuisse, a magistris fortasse exemplorum instar discipulis proposita, deinde hie illic, ut fieri solet, in ipsani verborum continuitatem per imprudentiam librariorum subrepsisse equidem mihi persuasi. Quod eo facilius factum est, quo artius imita tores et versibus et constructionibus poetae sua inserere atque insinuare studuerant. Sententiam vero poetae quod eidem isti saepius non recto continuarunt, interdum etiani temere neglcxerunt, ita ut id ipsum certissimum nobis alieDo natura in-

69 nae manus documentimi fieret, hoc igitur tu noli admodum mirari. Nihil enim aliud agebant, nisi ut! singulos quosque locos variando® aut amplificandos sibi sumerent, (juo scholastico officio qiiomodocunque functi al »solvisse rem propositam sibi videbantur, parum solliciti de proprio poetae Consilio aut universa carminis indole ac ratione. Neque possunt omnino quae extrinsecus admoventur genuinae sententiae ita adaptari, ut ex intima poetae cogitatione flux is se videantur. Sed tarnen cum nihil nisi ornatimi quendam orationi addiderint, ipsa ornamenti poetici natura fit, ut interdum salvo poetae sensu et resecali et tolerari tales orationis flosculi possint. Sic non semper nobis contingit, ut falsa tam certo discernamus tamque evidenter redarguamus, ut omnis dubitatio removeatur. Restant tarnen, ut iam indicavi, praeter tredecim illos locos supra pertractatos nonnulli alii, quibus veri quadamtenus similiter nomen Horatii detraxeris. In quo genere diiudicando anxie nobis cavendum est, ne sincera cum adulterinis una expellamus. Humaniores iudices imitabimur, qui si capitis accusati sibi iudicandi sunt, decern nocentes reos absolvere malunt quam vel unum innocentem condemnare. Atque ut rectius eos versus dignoscamus, qui cum probabilitate quadam spurii habeantur, insistamus oportet iis interpolationis quasi vestigiis, quae disputatio adhuc nostra indagavit. Abstinebimus igitur talibus locis suspectandis, j

.

.

.

.

.

.

.

.

. T

.

1

qui senten- ì * susi.iciom.

.

!

tus quodammodo insigniti sint, quales si dempsens, aliquid momenti carmini detractum sit. Quare, ut exemplum adiungam, nunquam adduear ut concedam primum primi libri carmen Maecenati inscriptum esse ab interpolatore, qui adiectis binis primis et postremis versibus ex vulgari carmine fecerit dedicationem. Atque ut pauca alia exempla addam, c. I 9, 9 — 1 2 (ubi versili i) componas epod. 13, 7) I I 1, 9—12. 25—28 gravitate sua et peculiari quodam Consilio se def'endunt. Sed hic plura persequi longum est. Interpolatorcs certe non proprio Marte carmina poetae aut diffinxerunt aut illustrioribus sententiis ditiora reddiderunt: inflata supervacaneis ornamentis fecerunt, cum quotiens ipse poeta ansam praebuisset, amplificandi variandive studio indulgerent aut interpretationem grammaticam versibus concluderent. Quae additamenta omnia ita comparata sunt, ut si resecta sint, non modo sententia carminis stet integra, sed etiam metri et con-

l>us non ad-

mittcm»*.

70 structionis perpetuitas salva conservetur. Noil enira dolo malo mutata carmina, sed, ut dixi, forte casuque quae facile se insinuaverint e margine in textum quasi delapsa sunt. Itaque omni caret probabilitate athetosis ea, quam si admiseris, vel lacuna fiat in carmine vel transpositionem facias oporteat. Cuiusmodi experimentis arbitrariis Peerlkampius Gruppi us Lehrsius alii non semel usi sunt. — Attamen quia ornatimi tantum orationi afferai possitque facile resecari sine ullo graviore carminis detrimento, non herclo ideo quidquam statim in suspicionem vocari debet. Etenim cum oinnis poesis quodammodo abundat multaque nonnisi ornatus gratia adsciscit, tum antiqui poetae augendis praesertim mythologicis historicis geographicis nominibus tanquam luxuriari saepe solent. Quo nomine tarn Horatiani sunt quam possunt versus III 4, 33—36, quos, ut maiorem spiritum affectaret, poeta addidit prioribus 29—32 iam satis geographia repletis. Simili exemplorum geographicorum copia ac magniloquentia Catullus c. 9 usus est, ut sequaces parasitos Furium et Aurelium acerbissime irriderei. — Sed ut summatim comprehenijo suspectau- dam, quid de athetesibus rpraeter illos tredecim locos admittendis locis canon ' « riticns. dis in camiinibus Horatii sentiam: nego ullum locum probabiliter suspectari nisi talem, qui licet non posse a poeta scriptus esse non deinonstretur, tamen et habeat quiddam, in quo graviter offendas, et ad genus illud quod delineavi amplificationum variationum interpretationuni pertineat et ita segregari possit, ut neque lacunosum carmen relinquatur neque opus fìat transpositionibus. Loci de inter' polatione suIgitur his rebus diutissime examinatis paucissimos locos spec«: repperi, quos spurios esse praeter certa illa tredecim interpolamenta mihi persuaserim. Quos indicavisse sat habebo. Sunt autem hi fere versus: I

II

2, 9—12 3, 17—20 16, 13—16

111 ]V

3, 37—72 (vel 2, 69—104) 11, 25—52 2; 4 1 _ 4 4

1, 33—36 4, 4r>—72. 19, 25—28 Strop ham 12, 9—12 non video quo pacto tuearis Archilochi versibus 74 [31], 7—9 B. a Kiesslingio (Horatianische K leinigkeiten

71

Bas. 1867 p. 8) collatis. C. II 1, 33—30 explosit Ritschelius Mus. Rhen. XI. Reliquos fere versus, quotquot viri docti in discrimen vocaverunt, partim minus i doneis causis suspectatos partim etiam necessario genuino» esse mihi quidem constat. Atque illi quidem paene innumeri sunt, horum ex numero exempli causa afferam: I 15, 33—36. 22, 13—16 III 17, 2 - 5 . Has duas strophas, quas postremo loco posui, poetae vindicabit, quisquís iocationi atque ironiae Venusinae sese insinuaverit. Necdum tarnen queinquani vidi, qui c. IV 11, 5—8 gravissimain offensionem removerit, qua Peerlkampius iure offendit in inmolato die natali agno. Sed iam mitto singula. Universe hoc addain: non casu factum esse, ut amatoria carmina non solum ab additamentis interpolatorum sed etiam ab suspicionibus nostratium criticorum iinmunia videantur. Nam et maxime placet in hoc genere Horatius, quippe quod suis viribus maxime convenerit, neque scliolicae lectioni et exercitationi apta id generis carmina fuerunt. Idem pertinet ad epodon librum, quem licet Peerlkampius pluribus locis insecuerit, liberum tamen ab interpolatione remansisse puto praeter unum solum locum XV 8—9. Iambi nimirum scholis minus commendati erant: in quibus quaedam insunt eius generis, in quo Quintilianus se Horatium nolle interpretan dixit inst. orator. I 8, 6. Contra melica et quidem sublimiora atque grandiloqua digna videbantur, quorum lectione tenerae mentes alerentur et altius traherentur eademque amplificationi materiam uberiorem facilioremque ansam praebuerunt. — In epodis autem M. Hauptius seclusit versus XVI 61—62, certe non suo loco pósitos: at non resecando» sed transponendos eos puto ante v. 53. — Neque denique hoc praetereundum est, interpolations, quotquot vel certo redarguimus vel probabiliter suspectavimus, in iis potissimum extare carniinibus, quae Alcaico Sapphic o priore Asclepiadeo secundo h. e. iis systematis conscripta sunt, quae quaternis versibus necessario continentur. Monostichicorum et distichicorum, quorum quaternaria ratio paullo post Horatium neglegi coepta est, interpolatione affecta tria vidimus: I 3 III 30 IV 8. In quibus id casu fieri potuit, quod quaternaria systematum norma et semel interpolationibus infracta est et bis incolumis remansit. Desinant igitur Meiuekiano invento ita abuti, ut totani interpolations opinationem refellere eo argumento stu-

72 deant, quod spuriis ingrucntibus quaternariae strophae ut constanter servarentur futurum non fuisse dictitent. — Subscribam libello meo verba Bernhardii (annall. rei litterariae criticis Berolinenss. a. 1835 pg. 755): „Im allgemeinen gilt von dieser Polemik, dass die Mehrzahl der Censuren auf eine andere Formel zurückzuführen sei, indem man theils der Interpretation mehr Umfang, Schärfe und was häufig noth thut lebendigere Begründung des Einzelnen im Ganzen zumuthet, theils nach unbefangener Abschätzung des Für und Wider die Schwächen und Halbheiten der Horazischen Poesie zugibt."

Bomiae, typis Caroli Georgi.