Plutarchus: Vitae Parallelae, vol. III, fasc. 2 [2nd REV. 1973 ed.] 3598716761, 9783598716768

Written primarily in Greek, 1973 edition.

204 8 22MB

Ancient Greek, Latin Pages 438 [436] Year 1998

Report DMCA / Copyright

DOWNLOAD FILE

Polecaj historie

Plutarchus: Vitae Parallelae, vol. III, fasc. 2 [2nd REV. 1973 ed.]
 3598716761, 9783598716768

Citation preview

B

I

SCRIPTORVM

B

L

I

O

T

H

GRAECORVM

E ET

C

A ROMANORVM

T E V B N E R I A N A

PLVTARCHVS VITAE PARALLELAE VOL. III

FASC. 2

ITERVM RECENSVIT

KONRAT ZIEGLER EDITIO STEREOTYPA EDITIONIS ALTERAE (MCMLXXIII)

M O N A C H I I ET L I P S I A E IN A E D I B V S K. G. S A U R MMII

Die Deutsche Bibliothek - CIP-Einheitsaufnahme Plutarchus: Vitae parallelae / Plutarchus. Monachii ; Lipsiae : Saur Vol. 3. Fasc. 2. / Ree. Konrat Ziegler. Ed. stereotypa ed. 2 (1973). - 2002 (Bibliotheca Teubneriana) ISBN 3-598-71676-1 © 2002 by Κ. G . Saur Verlag G m b H , München und Leipzig Printed in Germany Alle Rechte vorbehalten. All rights strictly reserved. Jede Art der Vervielfältigung ohne Erlaubnis des Verlages ist unzulässig. Gesamtherstellung: Strauss Offsetdruck G m b H , Mörlenbach

PRAEFATIO Trium fontium G/7L, quibus in edendis quattuor vitarum paribus, quae prior huius voluminis fasciculus continet, uti potuimus, duo tantum GL etiam per reliqua huius voluminis paria tria, id est per vitas Lycurgi et Numae, Lysandri et Sullae, Agesilai et Pompei, nobis praesto sunt, cum hae vitae in codicibus Π non iam insint. atque Lysandri et Sullae quidem in vitis praeter G L (id est Sangermanensem-Parisinum 319 saec. ΧΙ./ΧΠ. et Laurentianum plut. 69, 6 anni 997, quos in praefatione voluminis Π Ι , 1 accuratius descriptos habes) alia subsidia plane nulla nobis sunt, nisi quod in codicibus Parisinis ex L descriptis atque olim in editorum usum collatis hie illic lectio verior invenitur, plerumque tamen sine dubio ex ingenio alicuius viri docti illorum temporum nata. Parisinorum lectiones (praeter eas quas Sintenis in editione maiore protulit) sumpsi ex exemplari editionis Reisbianae bibliothecae universitatis Kiloniensis, cuius in margine collator Kontus eas olim adscripsit. sunt igitur hi codices: P a r i s i n u s 1671 anni 1296, cf. Sintenis, ed. mai. I p. XV et Mewaldt, Sitz.-Ber. Berl. Akad. 1906, 827sqq. P a r i s i n u s 1672, cf. Sintenis 1. c. p. XVI P a r i s i n u s 1673, cf. Sintenis 1. c. p. XIX P a r i s i n u s 1674, cf. Sintenis 1. c. p. XVII P a r i s i n u s 1679, cf. Ziegler, Überlieferungsgeschichte d. vergl. Lebensbeschr. Plut. p. 44sqq., quorum gravissimus est C, cuius exemplar a viro docto et coniecturis sagaciter excogitatis et lectionibus aliorum librorum hinc illinc comparatis auctum et emendatum V

G L

A β c |)

PRAEFATIO esse paene ex unaquaque pagina elucet; quamquam per vitas huius voluminis librarius eius exemplaris vix alia praesidia ac nobis sunt habuisse videtur. Ubi GL ita inter se differunt, ut utraque lectio sensu non careat, librum G potius sequendum duximus, quia L negligentius scriptum ac saepius pessumdatum textum praebet quam G; quamquam haud pauca menda sublata sunt a correctore (vel correctoribus, cf. vol. Π Ι 1, p. VII) L2 L2, qui in corrigendo alium codicem G similem adhibuit. collati sunt GL per vitas Lysandri et Sullae a me, per vitas Lycurgi et Numae nec non Agesilai et Pompei a Lindskogio. Multo melior atque in recensendis vitis Lys.-Sull. editoris condicio est in vitis Lyc.-Num. et Agesil.-Pomp. nam haec paria nobis servata sunt in codice illo praeS clarissimo Seitenstettensi (cf. vol. 11, p. IX), quo invento et excusso demum quam vilis esset codicum GL ceteroY rumque familiae Y - idest tripartiti generis, cf. vol. 11, p. VH et XHIsqq. - auctoritas, viri docti intellexerunt. contulerunt codicem S Michaelis, Meyer, Fuhr, Lindskog. Ζ Ex codice S descriptus est olim liber quidam nunc deperditus Z, cuius multa adhuc exstant apographa. his ubi exstat ipse codex S carere nos posse consentaneum est, nisi cum in Z, quod interdum factum est, loci depravati coniectando sanati sunt, sed cum in S et in initio et in fine mutilato partes magnae vitarum Lycurgi (soil. c. 1-20, 8) et Pompei (c. 19, 3 usque ad finem) desint, considerandum est, quid lucri in his partibus ex codicibus Ζ capere possimus. sane - quod sperari poterat — Ζ non ex S integro fluxisse, ut nunc pro partibus deperditis S esse nobis posset, sed iam tum S eandem quam nunc speciem praebuisse (praeter unum folium primum tunc salvum, nunc abscissum) et Lindskog in praefatione editionis peculiaris Ages, et Pomp. (1906) p. Vlllsqq. et ego in libro „Überlieferungsgesch." p. 165sq. argumentis ex forma ac statu codicis Ambrosiani A 151 sup. petitis evicimus, et ipsa VI

ΡΕΔΕΡΑΤΙΟ textus condicione probatur multo in his partibus vilioris quam per partes in S servatas. neo tamen plane abiciendus est testis Z, nam is codex, quo ille ad supplendas libri S lacunas usus est, is quamvis S minime par multisque vitiis propriis defoedatus fuerit, tamen non eiusdem originis cum GL fuit, sed ex loco superiore stemmatis deductus; unde fit, ut loci complures in GL depravati codicum Ζ ope emendentur. atque in Lycurgo quidem cum Ζ unicus sui generis testis sit, plura de hac ratione dici non possunt (quamquam quin is familiae deterioris Υ fuerit, vix dubium), idque solum monendum, in vitis Lycurgi et Numae hos codices stirpis Ζ mihi praesto fuisse: P a r i s i n u m 1676 saec. XV., cf. Sintenis, ed. mai. IV Η p. Etlsq., qui utitur siglo F a P a r i s i n u m 2955 saec. XV., cf. Sintenis 1. c. p. IV, qui J utitur siglo L M a r c i a n u m 385 saec. XIV./XV., cf. vol. 11, p. XVI; Η Ziegler, Überlieferungsgesch. p. 11 et 15sq. Parisinorum lectiones mihi praebuerunt Sintenis 1. c. p. V n i et Konti collatio quae est in Reiskiana Kiloniensi (v. supra p. V), Marciani collatione usus sum a C. Th. Michaelis facta et nobis donata (cf. eiusdem commentatio de Plutarchi cod. ms. Marciano 386, Berolini 1886, p. 5). In vitis Agesilai et Pompei ad S (Z) et GL accedit codex M a t r i t e n s i s Ν 55 saec. XIV. (cf. vol. I 1 p. XII), Ν quem non solum per vitas Niciae et Crassi Alcibiadisque et Coriolani, verum etiam per Demosthenis et Ciceronis testem singularis virtutis esse rectissimumque esse Caroli Graux de eo iudicium mus. Rhen. vol. L X V i l l p. 97sqq. aperte docui.1) per Agesilaum et Pompeium etsi aliquot locis lectiones haud spernendas praebet, tamen cum S certare non potest, et permultis erroribus, quos cum GL 1) Unde miror Gudemanum nuper (Phil. Wochsohr. 1924, 359) codicem Ν vilissimum et incertissimum dixisse. VII

PRAEFATIO communes habet, eum stirpi Y adnunierandum esse proZ batur. ubi vero S defecit, ita Ν cum Ζ consentit, ut duas codicum familias NZ et GL habeamus inter se certantes, quarum modo haec modo ilia verba puriora servavit. adhibuit igitur seriptor codicis Z, cum S defecisset, aliquem librum Matritensis gemellum pro exemplari (quod luculenter Lindskog, praef. in Ag. et Pomp. p. IX sqq. exposuit) eoque ita usus est, ut nonnumquam locos in fonte suo depravatos coniecturis sanare conaretur; unde iudicium, quod et aliis rationibus de Ζ videtur ferendum esse, et hinc confirmatur, nempe quaerendum esse de omnibus eius lectionibus, sintne re vera traditae an ex coniectura ortae. - codicis Ν Lindskogius in editione sua peculiari qua me ut fundamento utilissimo operae meae usum esse vix est quod moneam - collationem adhibuerat a Rudolfo Beer factam et a C. Th. Michaelis in commentatione de Plutarchi codice Matritensi (Berolini 1893) editam. quam collationem parum diligenter factam esse iam mus. Rhen. vol. LXIII p. 253 commemoravi. nunc et apparatum criticum insertis rebus vilissimis onerare veritus, neque in quaestione vexatissima de codice Ν recte aestimando lectiones eius in scriniis retinendas esse ratus, optimum duxi lectiones Ν (anno 1908 a me excussas) in fine huius praefationis adscribi.

Η F Μ V

Ρ

Apographorum Ζ in vitis Agesilai et Pompei ea adhibere potui, quae Lindskog perquisivit partimque contulit; sunt autem hi codices: Parisinus 1676, cf. supra p. VII Parisinus 1677 saec. XV., cf. Sintenis ed. mai. I p.xvm Marcianus 385, cf. supra p. VII Vaticanus 1007 anni 1428, cf. Lindskog, ed. Ages, et Pomp. p. IV, Ziegler, Überlieferungsgesch. p. 15. 173 Vaticanus Palatinus 286 saec. XV., cf. Lindskog 1. c. p. V, Ziegler 1. c. p. 14. 82 VIII

PRAEFATIO

A m b r o s i a n u s A 151 sup. saec. XV., cf. supra p. VI, R Lindskog 1. c. p. V, Ziegler 1. c. p. 164sqq. inter hos codices cum Μ tum V eminent haud raro lectionibus sanis, quae quin ex ingenio viri docti vel virorum doctorum natae sint, propterea non est quod dubitemus, quia omnes tales sunt, quales a viro erudito ac Graece sciente inveniri possint. Haec satis de codicibus, quibus usus sum. deinde admodum me iuverunt scriptores ii, qui posterioribus saeculis Plutarchum exscripserunt, vel ut cautius dicam, qui verba ac sententias cum Plutarcho habent communia: respectis maxime apophthegmatibus inter Plutarchea traditis (quorum de origine plane aliter sentio ac Lindskog, praef. Ages, et Pomp. p. XV 111 sqq.) hunc in modum verba concipio. sunt hi ipse Plutarchus et aliis vitarum locis et in moralibus quae dicimus, Polyaenus, Clemens Alexandrinus, Porphyrius, auctores excerptorum Constantinianorum aliorumque, Zonaras, Gemistus Pletho1), alii; accedunt scriptores quidam, qui Plutarchum aut non 1) Georgii Gemisti Plethonis compilatio historica εκ των Διοδώρου καΐ Πλουτάρχου περί των μετά την εν Μαντινεία μάχην εν κεφαλαίοις διάληψις inscripta quoniam merito plerisque nostrae aetatis viris dootis ignota est nec multa eius opusculi exemplaria exstare videntur, moneo earn editam esse (una cum Herodiano et scholiis in Thucydidem) Venetiae 1503 ab Aldo Manutio, cuius editio expressa est (una cum Herodoto) a Camerario Basileae 1504 (iterata 1557) ac denique ab Henr. Gottfr. Reichard praeceptore Grimmensi Lipsiae 1770, qui misellum hoc opusculum idoneum putavit, quod discipulis linguae Graecae studiosis in manus daretur. ego Aldinam et Reichardianam vidi, de Basileensibus notitiam debeo Reichardio. codex Plutarcheus Plethonis gemellus fuit codicis N, cuius errores repetit locis 242, 9. 17 ( = Y). 19 ( = Y). 23 ( = Y). 2 6 J = Y). 243,9 ( = Y). 2 4 4 , 1 0 ( = Y). i 5 (μάλα om.). 19 (πραότερον ήδη om. ubi πρότερον Ν). 25 ( = Υ). 28 (ού πρότερον πρου&νμούμην προελ&εϊν Pletho, ubi ουκ έφρόντιζον προελ&εϊν Ν). 245, 28 (τιμάς και om.). quibus locis quaque ratione Plutarchi verba Pletho mutaverit, vix est operae pretium memorare. de ipso Georgio Gemisto Plethone Peloponnesiaco viro suae aetatis insigni (vixit fere 1356-1450) conf. L. Mamalakas, Γ. Γ. ΙΙλ., Athenis 1939, et R . et P . Masai, L'ceuvre de G. G. PI., Acad. Belg. Bull. CI. Lettres, 5 e s6r. 40, 6, p. 536 sqq. IX

PRAEFATIO exscripserunt (etsi potuerunt ut v. g. Appianus) aut exscribere propter temporum rationes non potuerunt (ut Thucydides, Xenophon, Diodorus Siculua), ita autem cum Plutarcho consentiunt, ut aut ipsis Plutarchum usum esse aut ipsos isdem quibus Plutarchum usos esse fontibus statuamus necesse sit. sane hae similitudines inaximam partem iam ab iis, qui ante me Plutarchi vitas recensuerunt, observatae sunt, sed accuratius, quam illi voluerunt, collatis atque perpensis locis verbisque similibus haud raro verba Plutarchea rectius restituere mihi visus sum. quod prae ceteris de Zonara confirmare ausim, cuius ratio fontes suos exscribendi haud indigna videtur esse, quae diligentius perquiratur. Nec minorem mihi fructum cepi ad intellegenda Plutarchi verba ex conquisitis perlectis comparatis quam plenissime quamque accuratissime omnibus scriptoribus scriptisque antiquis, in quibus eaedem similesve res sententiaeque atque apud Plutarchum enarrantur. huius generis locorum quoscumque inveni, sub textu adnotavi. hac in opera ipsa quidem gratissima ac iucundissima multum me temporis collocasse, quicumque aliquando in tali labore occupati fuerunt, facile credent, sed cum ipsa rei natura effici videatur, ut haec opera plane ad umbilicum ferri vix possit, veniam mihi lectores iustos daturos esse confido, ubicumque aliquem locum a me praetermissum esse cognoverint. neque e contrario defuturos esse scio, qui hunc vel ilium locum non satis aperta ratione cum rebus in textu commemoratis cohaerere contendant, ut eum adscribi oportuerit. malui tamen nimis multos quam nimis paucos locos afferre, cum hac ratione melius quam ratione contraria lectorum usui et commdditati me considturum esse putarem: quod editoris summum officium esse adhuc persuasum habeo. eodem studio adductus etiam annorum (nec nunquam dierum) notas, quibus res in textu narratae vel commemoratae factae sunt, margini adscripsi. X

PRAEFATIO

In rebus orthographicis inque apparatu critico constituency eas normas retinui, quas ante hos undecim annos vol. ΠΙ. fasc. 1 p. X exposui, quasque adhuc sanissimas et utilissimas esse arbitror. nam et codicis S singularis et familiae Y tot capita continentis et codicis L tot librorum archetypi lectiones (exceptis rebus levissimis) non taceri necessarium duxi, cum praesertim nunc primum omnibus libris manu scriptis qui exstant exploratis et perquisitis Plutarchi vitae recenseantur neque alibi gravissimorum fontium memoria cognosci possit. largius etiam quam in priore fasciculo virorum doctorum coniecturas, quibus locos vel aperte pravos vel pravos creditos emendare conati sunt, commemoravi etiam eas, quas vel superfluas vel parum ad sententiam aptas vel cum dicendi genere Plutarcheo non congruentes putarem. hoc ideo feci, quod sescenties commenta vetustiorum, Reiskii1) praesertim, cum in editionibus posterioribus non commemorata essent, iterum atque iterum a viris doctis recentiorum temporum denuo excogitari et proferri vidi; quod et ipse persaepe expertus sum. cui rei occurrere quam stricta brevitatis lege contineri malui, abiectis nimirum iis conatibus, qui falsi vel re ipsa vel neglecta lege evitandi hiatus Plutarchea vel alia ratione aperte convincerentur. ubi res postulare videbatur paucisque verbis (velut loco simili allato) fieri poterat, vel receptae vel neglectae lectionis rationem reddidi, de aliquot locis, qui nisi pluribus verbis explicari non possent, peculiari commentatione mox edenda disputaturus ibique et rationem distinguendi 1) Is vir vere egregius Graeoique sermonis incredibili quadam peritia imbutus quamquam Plutarchum obiter legit et multos locos sanos propterea tantum tetigisse videtur, quod ipse sententiam, quam animus eius iam primis verbis perlectis praesagiebat, paulo aliter elocuturus erat, tarnen innumeros fere locos ingeniosis coniecturis refecit, quarum partem magnam editorum qui eum secuti sunt invidia immerito silentio obruit. ego admiratione summi viri permotus commenta eius nisi aperte falsa tacere non ausus sum. Reiskiorum etiam erroribus edocemur. XI

PRAEFATIO

textus, qua usus sum, expositurus, cum nunc mihi satis sit confirmare me hanc rem, quam summi momenti esse censeo, non temere egisse, sed qua possem diligentia. Grato denique animo mihi sunt commemorandi ii, quorum auxilio uti mihi licuit: CI. Lindskog, qui mihi opes suas quas dixi liberaliter praestitit, et Curtius Latte collega Gryphiensis, qui non solum plagulas diligenter perlegit et eos locos, quibus nomen eius adscriptum est, emendavit, sed etiam multo pluribus locis aut textum interpretatione testimoniisve tuendo aut impugnando rectius iudicium mihi insinuavit, et Magdalena Pernice phil. doctor, quae indefesso studio in plagulis cum schedulis scriptis conferendis mihi adstitit. nec benignitatis Georgii Pasquali, qui de locis quibusdam codicis L dubitantem me certiorem fecit, nec praefectorum bibliothecarum Florentinae (Laurentianae), Gryphiensis, Kiloniensis, Matritensis, Parisinae, Wratislaviensium (et universitatis et Urbicae) obliviscar. Udalricum de Wilamowitz-Moellendorff Numae capita quattuor prima olim (1907) speciminis causa expressa perlegisse suaque mecum communicasse loci ab eo emendati testantur. Ut huius voluminös fasciculum priorem anno 1915 editum hie alter fasciculus longo interposito intervallo sequatur, factum est temporum iniquitate, quibus Martis Studium humanitatis studiis homines anteposuerunt. nunc qui restant duo fasciculi voluminis secundi, eos cum appendice vitas Galbae et Othonis continente - quae quamquam inter moralia quae dicunt traditae sunt, tarnen utilius cum vitis edentur - me intra paucos annos editurum esse spero. Scr. Gryphiae mense Novembri 1925. His verbis ante hos XLVII annos scriptis nunc fasciculum Π Ι 2 iterum editurus id unum habeo addendum me, ut par est, haec tria vitarum paria a Plutarcho meo conscripta et summarum rerum memoria referta haud minore XII

PRAEFATIO quam olim studio ac diligentia perlegisse et utut poteram emendasse, necnon per vitas Lycurgi et Numae editionis, quam R. Flaceliöre una cum vitis Thesei et Romuli Parisiis anno 1958 curavit, rationem habuisse. Quod vitas Galbae et Othonis, quas olim (a. 1935) peculiari fasciculo I V 1 edideram, quia fasciculo I I 2 parum apte subiungi videbantur, nunc ultimo huic vitarum parallelorum fasciculo subnexui necnon pauca ilia quae supersunt fragmenta deperditarum vitarum addidi, lectores Plutarchi probaturos esse confido. In corrigendis et emendandis plagulis etiam huius fasciculi viros doctissimos H. Gaertner Ratisbonensem et G. Chr. Hansen Berolinensem humaniter me adiuvisse grato animo confiteor. Scr. Gottingae Kal. Oct. 1972 K. Ziegler

XIII

PRAEFATIO AD VITAS G A L B A E E T O T H O N I S E x vitis imperatorum Romanorum octo a divo Augusto ad Vitellium, quas Plutarchum conscripsisse Lampriae qui dicitur scriptorum eius catalogus nobis testis est (exstatque unum vitae Tiberii fragmentum unum vitae Neronis, v. p. 405),forte fortuna evenit, ut Galbae solum et Othonis ad nostram aetatem pervenirent, non parallelarum vitarum corpori adnexae, sed farragini illi scriptorum diversi generis insertae, quae Moralia vocare consuevimus. quorum memoriam scriptam cum post Maximilianum Treu, qui eius studii άρχηγέτης fuit optime meritus, multi viri docti diligentissime perquisiverint, quorum complures Plutarchi Moralium editionem criticam in bibliotheca Teubneriana curandam susceperunt et quattuor adhuc volumina compluresque fasciculos in publicum protulerunt, cumque summa rei in praefationibus eorum voluminum luculenter exposita sit allatis virorum doctorum commentationibus, ipse diligentius Studium in ea re ponere supersedi, et hoc loco fusius de eo argumento agere supersedeo. satis habeo monere Galbae et Othonis vitas in collectione operum Plutarchi Moralium vergente saeculo ΧΙΙΓ. a Maximo Planude monacho doctissimo comparata loca X X V . et X X V I . obtinere neque ullum exstare librum manu scriptum, quin ambas vitas inter se coniunctas exhibeat (uno excepto Bruxellensi 11383, qui liber arbitrio librarii vel eius, qui ilium conscribi iusserat, Othonem ante Galbam duobusque opusculis moralibus ab eo separatum exhibet); quid quod quibusdam in libris nullo interstitio facto Galbae finem prima verba Othonis excipiunt. et cohaerent re vera artissime, si quidem narratio de moribus, iuventute, rebus gestis Othonis usque ad principatum acceptum in capitibus Galbae 19—21 et 23-28 invenitur, unde certum fit Plutarchum uno tenore unoque volumine complexum XIV

PRAEFATIO tamquam unam amborum imperatorum vitam confecisse recteque Bekkerum praefixo titulo Γάλβας καΐ ¥)&ων in unum coactam totam narrationem lectoribus proposuisse. cuius exemplum sequendum mihi esse putavi, cum praesertim et Lampriae index titulum Γάλβας και Ό&ων praebeat praecedentibus Αυγούστου βίος, Τιβέριος, Σκιπίων Αφρικανός, Κλαύδιος, Νέρωνος βίος, Γάιος Καϊααρ, sequente Βιτέλλιος.

Codices manu scriptos, in quibus Galba et Otho inveniuntur, ut omnes (nisi egregie fallor) enumerare possim, factum est egregia G u i l e l m i N a c h s t ä d t benevolentia, qui ex amplissimis copiis suis de codicibus Plutarcheis collectis, quaecumque ad eas vitas pertinerent, conquisivit et mecum communicavit utendaque permisit. exstant igitur vitae Galbae et Othonis et in codicibus manuscriptis Moralium, quorum plures ex corpore Planudeo originem ducunt, pauci sui iuris sunt, et in aliquot codicibus vitarum recentioribus, in quibus ad supplendam Seriem vitarum parallelarum antiquitus traditam subiunctae sunt (unde factum est, ut et in omnibus editionibus vitarum typis expressis inde a Iuntina, ut quae codicibus recentioribus eius generis niterentur, Galba et Otho in fine adiungerentur, id quod iniuria improbat C. Th. Michaelis, veterum codicum in hac quidem re nimius admirator, cum scribit, De Plut. cod. ms. Marciano 386, Berlin 1886, p. 10: „ . . . opusculorum Plutarchi moralium, cui induntur ut solent vitae Galbae et Othonis, quas nunc cum parallelis ineptius commiscere student homines imprudentes"). de singulis codicibus plura invenies in his commentationibus: T r e u = Max Treu, Zur Geschichte der Überlieferung von Plutarchs Moralia, Breslau 1884; W e g e h a u p t = Hans W., Plutarchstudien in italienischen Bibliotheken, Cuxhaven 1906; Ziegler = Konrat Z., Die Überlieferungsgeschichte der vergleichenden Lebensbeschreibungen Plutarchs, Leipzig 1907; T i t c h e n e r = John Bradford Τ., XV

PRAEFATIO

The manuscript tradition of Plutarch's Aetia Graeca and Aetia Romana, University of Illinois Studies in Language and Literature I X 2 (1924); L o w e = Clarence George L., The manuscript tradition of Pseudo-Plutarch's Vitae decern oratorum, University of Illinois Studies 1 X 4 (1924); Praef. I = Praefatio voluminis I. editionis Moralium a C. Hubert, W. Nachstädt etc. curatae; Praef. H I = Praefatio voluminis III. eiusdem editionis. adeundi praeterea ut par est catalogi codicum manu scriptorum impressi singularum bibliothecarum. I. Codices P l u t a r c h i Moralium n o n e x corpore Planudeo ducti, Galbam et Othonem continentes: 1) L a u r e n t i a n u s 56, 5 chart, saec. XIV., cf. Praef. I, XXI; Praef. III, IX. ν 2) V i n d o b o n e n s i s phil. Gr. 46 (Nessel = 74 Lambeck-Kollarius) chart, saec. XV., cf. Treu 6; Praef. I, XXVI; Titchener 15. w 3) V i n d o b o n e n s i s phil. Gr. 36 (Ν. = 75 L.-K.) chart, saec. XV., cf. Treu 7; Praef. I, XXVII. II. Codices P l u t a r c h i Moralium e x corpore P l a n u d e o d u c t i , G a l b a m et O t h o n e m c o n t i nentes: a

4) A m b r o s i a n u s 859 (C 126 inf.) membr., paulo ante a. 1296 Maximi Planudis iussu conscriptus, ab ipso emendates, cf. Treu III, 10; Titchener 14; Praef. I, XXVIII. ex hoc codice omnes ceteri codices Planudei fluxisse videntur. 5) B r u x e l l e n s i s 11383 chart, saec. XV. exeunte a Georgio Gregoropulo scriptus post apophthegmata regum et imperatorum fol. 42 b sqq. Othonem, deinde post apophthegmata Laconica et coniugaliapraeceptafol. 116bsqq. Galbam habet. 6) L a u r e n t i a n u s 80, 5 chart, et bomb. saec. XIV., ex Vaticano 139 descriptus; cf. Wegehaupt 27; Titchener 13; Praef. I, XXIX. XVI

PRAEFATIO

7) L a u r e n t i a n u s 88,22 bomb. saec. XIV., ex Vaticano 139 descriptus; cf. Wegehaupt 28; Praef. I, XXIX. 8) M a r c i a n u s 248 membr. a. 1454/5 a Johanne Rhoso ex Vaticano 139 descriptus; cf. Titchener 15; Lowe 20; Praef. I, XXIX. 9) P a r i s i n u s 1671 membr. a. 1296scriptus,iampridem notus, excussus, descriptus; cf. Titchener 12; Lowe 16; Praef. I, XXVIII. 10) P a r i s i n u s 1672, in editionibus Moralium Ε signatus, membr., paulo post a. 1302 scriptus, liber pulcherrimus et iam pridem notissimus; cf. Titchener 13; Lowe 16; Praef. I, XXVIII. 11) V a t i c a n u s Gr. 139 membr., circa a. 1300 scriptus, fons codicum Laur. 80, 5 et 80, 22 et Marc. 248; cf. Titchener 14. 25sqq.; Lowe 18; Praef. I, XXIX. 12) V a t i c a n u s Gr. 1012 bomb. saec. XIV., a Wegehaupt 22 sq. descriptus, quamquam non ordinem corporis Planudei sequitur et in quibusdam partibus ab eo alienus est (cf. Praef. I, ΧΧΠΙ. XXIX), tamen in Galba et Othone inter Moralia collocatis (extrema enim codicis pars vitarum parallelarum tomi tertii partem priorem continet, cf. Ziegler 198) totus ex Planudeo pendet, ut collato ectypo photographico cognovi. 13) V a t i c a n u s Gr. 1013 chart, saec. XIV., cf. Wegehaupt 23; Titchener 14.42sqq.; Lowe 19; Praef. I, XXIX. III. Codices P l u t a r c h i v i t a r u m p a r a l l e l a r u m , q u i b u s et v i t a e G a l b a e et O t h o n i s a d i u n c t a e sunt: 14) A m b r o s i a n u s 1000 (D 538 inf.) chart, a. 1362 conscriptus, cum parte priore, quae ab illo olim abscissa nunc est codex Canonicianus 93, omnes vitas complexus, in fine adiunctis Galba et Othone; cf. Ziegler 160. 15) A m b r o s i a n u s 1012 (Ε 11 inf.) membr. saec. XV. post alios scriptores Plutarchi vitarum editionis triper2

BT Flut. Vit. III, 2

XVII

A

Β

γ

s

PRAEFATIO titae volumen primum continet, in fine postmodo adiunctis Galba et Othone; cf. Ziegler 161. 16) L a u r e n t i a n u s 69,1 membr. saec. XV. omnes vitas continet, in fine adiunctis Galba et Othone; cf. Ziegler 6.168sq. 17) L a u r e n t i a n u s 69, 3 membr. a. 1399 ab Andrea Leanteno scriptus, cum Laurentiano conv. suppr. 169, cuius supplendi causa confectus est, omnes vitas continet, in fine adiunctis Galba et Othone, cf. Fr. Schoell, Hermae vol. V 123sq.; Ziegler 10. 18) M a r c i a n u s 384 membr., iussu Bessarionis cardinalis a. 1467 a Johanne Rhoso Romae confectus, apographon est codicum Laurentianorum conv. suppr. 169 et plut. 69, 3; cf. Fr. Schoell, Herrn. V 123. 19) V a t i c a n u s U r b i n a s Gr. 96 membr. a. 1415 scriptus, Laurentiani 69,1 plane gemellus; cf. Ziegler 6.169sq. 20) V a t i c a n u s Gr. 1310 chart, saec. XIV. post 16 vitas parallelas ex arbitrio librarii conquisitas Galbam continet et Othonem; cf. Ziegler 19.177sq. 21) S c o r i a l e n s i s ß I 6 chart, saec. XIV. plane gemellus est Vaticani 1310; cf. Ziegler 19. 62.177. 22) H a r l e i a n u s Londiniensis5692chart.saec.XIV. vel XV. easdem vitas continet quas Vaticanus 1310 et Scorialensis Ω 1 6 , deinde aliquot scripta moralia; cf. Praef. I, XXVI. L 23) B o d l e i a n u s L a u d i a n u s 55 chart, saec. XV. post aliquot libros Apollodori vitas Galbae et Othonis et Gracchorum, denique Apophthegmata Romana continet. Ex his libris Sintenisius, cum anno 1846 in quarto volumine editionis suae maioris Galbam et Othonem proponeret, Parisinos tantum 1671 et 1672 (quos ultra meritum aestimabat) et Vaticanum 139 et Laudianum abhibuit; Vaticanorum 1012, 1013, 1310 et Urbinatis 96 scripturas habebat quidem, sed eas ut communi omnium pravitate L insignes, ut dicit, reticuit. praeter Laudianum igitur, XVIII

PRAEFATIO e

cuius nota (illi B ) ideo in apparatu eius rara exstat, quia plurimis mendis, quae ibi commemorantur, caret, Planudeos tantum Sintenisius codices adhibuit A By (illi ABy AB W), eosque non ex ipso codice Planudis primario, nunc Ambrosiano a, descriptos, sed ex apographo quodam eius novis vitiis coinquinato, quorum gravissimum maximeque insigne invenitur loco Galb. 27,4. 5 (p. 377,13-15), ubi verba (μετά)στρεφόμενον - τον δ' Χ)&ωνα in A By desunt, unum versum Ambrosiani a explentia, quem ab illo librario exemplaris codicum A By in describendo a temere praetermissum esse apertum est. cetera vitia illis communia, in α tarnen nondum exstantia, quibus apparatum meum onerare nolui, invenies in Sintenisii apparatu allata ad locos Galb. c. 1,39. 6,19. 7,14. 14,22.34. 20,16. 23,4. Othon. 1, 4. 5, 27. 7,17. 16,19. 18,1. uno loco Galb. c. 10,1 emendatio postea a Reiskio inventa iam in ABy legitur. Ipse codex Planudis primarius Ambrosianus a descrip- β tus est ex exemplari quodam Vindobonensium simili, quibuscum triginta fere menda habet communia, quae tarnen sive ab ipso Planude sive iussu eius correcta sunt, ex his etsi plurima leviora eiusque sunt generis, ut ab homine Graece sciente suo ingenio uso tolli possent, tamen propter tales locos quales sunt Galb. 8 , 5 (p. 357, 4). 8 , 8 (357,13). 13,1 (360,24.25). 23,7 (372,27). 27,11 (378, 6) aliud exemplar collatum esse credam. Ambrosiani paginarum ectypa lucis ope depicta mihi praesto fuerunt, quae L. Castiglione et Galbiatio bibliothecae Ambrosianae praefecto humaniter intercedentibus nactus sum. Codices Vindobonenses ν et w (quorum consensum vwV siglo V significavi) mense Ianuario h. a. petenti mihi Berolinum missos contuli. fluxerunt ex libro neglegentissime scripto et mendis scatente non solum iis, quae cum a (nondum correcto) habebat communia, sed etiam permultis aliis. quod in una quaque fere pagina apparatus XIX

PRAEFATIO meus te docebit, nam vitia in ambobus Vindobonensibus obvia reticescere veritus sum, quod et adhuc plane neglecti sunt et haud paucis locis puriorem quam ceteri codices textum servaverunt aut certe nondum interpolatum, ut verba genuina ex eo elici possent. cf. p. 349,14 (= L). 354, 6. 361, 21. 365, 21. 25 (= L). 366, 24. 26. 369, 17. 25. 372, 3. 378, 20. 383,12. 385,2. sed et singuli codices ν et w aliquot locis veras lectiones praebuerunt aut quae verum inveniendi potestatem facerent, cf. p. 359, 5. 378,11. 382,1.383,15.21. 386, 3. 395,4. 6. verum tarnen ut etiam peculiares codicum ν et w sordes commemorarem (velut p. 349,2 στρατηώτην ν, 3 αγωνίζεται ν, περιβολώτερον w, 5 ατρατιώτην pro ατρατιωτικόν w, μήποτε ν, 6 ανγκεϊσϋ·αι pro αυγκινεϊ