Platonis opera [IV]

  • Author / Uploaded
  • Plato

  • Commentary
  • Ioannes Burnet
Citation preview

PLATONIS OPERA

RECOGNOVIT BREVIQVE ADNOTATIONE CRITICA INSTRVXIT

IOANNES BURNET JN VNJVERSJTATE ANDREANA LITTERARVM GRAECARVM PROFESSOR

COLLEGII MERTONENSIS OLIM SOCIVS

TOMVSIV TETRALOGIAS III-IV CONTINENS

OXONII E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

OXONII Excudebat Horatius Hart Typographus acadenzi'cus

PRAEFATIO IN tetralogia VIII locupletissimum sermonis Platonici testem habemus codicem Parisinum graecum I 807 (A), saeculo IX aut X exaratum, cui tantum tribuit olim Cobetus ut in eo uno omnem lectionum fidem et omnia emendationis subsidia contineri asseveraret ; sibi enim persuaserat vir summus nihil prorsus ex reliquis libris proferri posse quod ad Platonis scripturam aut recte constituendam aut emendandam quicquam faceret, praeter levissimas quasdam correctiunculas, quas quilibet n.ostrum inter legendum nullo negotio repperisset 1 • 11imirum maluit in unius libri erroribus castigandis operam suam collocare quam quid antiquitus traditum esset certis indiciis indagare: sic enim campum habiturus erat in quo se exerceret sagacitas illa qua plurimum praestabat. Qui Cobeti rationes amplexi sunt identidem coniecturas suas Platoni obtrusere, cum quid verum esset ex reliquis libris quaerere debuissent; qui adversati sunt, temere plerique lectiones arripuere ex libris post litterarum studia apud I talos renata exaratis, quales sunt Bessarionis liber, Marcianus 184 (Bekkeri 2), et Monacensis 237 (Bekkeri q). quorum utri Iongius a vero aberraverint non facile dixeris ; illud enim est suo Marte Platonem rescribere velle, hoc rivulos consectari, fontes rerum non videre. N obis igitur omnium primum videndum erit numqui alii libri praeter Parisinum propriam quandam et antiquam memoriam · referre statuendi · sint ; nam sic demum codicis praestantissimi errores corrigere, 1

Mnem. i875, p. 195.

PRAEFATIO lacunas supplere tuto licebit. quam viam ingressus vir optime de Piatone meritus, Martinus Schanz, ceteros libros plerosque non ex Parisino pendere sed proprio filo ex archetypo deductos esse intellexit. huius memoriae fons est primarius in Politz"a Marcianus I 85 (D = Bekkeri O), in Timaeo Vindobonensis 21 (Y = Bekkeri 'Y'). his in Politia addidit vir reverendus L. Campbell, universitatis Andreanae professor emeritus, Caesenatem Malatestianum plut. xxviii, 4 (M), qui, licet cum Parisino artiore quodam vinculo conexus sit, non tamen ex eo descriptus est. ego denique Vindobonensem suppl. phil. gr. 39 (F) in censum vocavi, de quo libro, hane praefandi occasionem nactus, pauca quaedam addere velim iis quae in praefatione Politz"ae seorsum editae disputavi. Dixi igitur hunc librum eius modi mendis scatere, quae nullo pacto explicare possis, nisi sumas eum ex pervetusto exemplari, uncialibus litteris exarato, descriptum esse. dixi praeterea mirum in modum consentire solere cum veterum scriptorum testimoniis, et hoc quidem postea cognovi iam Schneiderum animadverti.sse. cum igitur tanti viri sententiam silentio praeterire noluerim, ipsius verba apposui: Veterem· vulgatam repraesentat, et fere cum Stobaeo, Eusebio etc. consentit, unde, opinor, factum est ut qui mihi oblocuti sunt, in hac Schneideri de vetere vulgata opinione redarguenda se fere continerent, quod meum erat, et in quo erant omnia, intactum relinquerent. quid igitur hoc est? nempe id ipsum quod iam in tomi primi praefatione monui, exstare etiam nunc apud scriptores antiquos et in quibusdam librisvestigia recensionis a nostra diversae, quinto post· Christum saeculo antiquioris. talis igitur r~censionis · testem in lucem protraxisse mihi videbar et nunc quoque videor. Priusquam igitur ad tetralogias VI et VII recensendas accederem, videndum erat num in Gorgia quoque et lVlenone ~emoriam Clarkiana et Marciana

PRAEFATIO antiquiorem deprehendere contingeret, quod ut facere possem, viro doctissimo Iosepho Kral, qui codicis F conferendi laborem humanissime suscepit, acceptum refero. nec me spes fefellit. scilicet in tetralogia VII novum fontem, quem littera N significavit, e Vindobonensis F et Marciani I 89 (S = Bekkeri ~) cum veterum scriptorum testimoniis consensu agnoverat iam Schanzius 1 ; ego ex eodem fonte in Gorg,ia et Menone Vindobonensis F memoriam manasse demonstravi, quam rem gaudeo me viro doctissimo Hermanno Diels probare potuisse ; nec, si res non verba spectas, valde repugnant alii. scilicet recensionem appellavi, quae mihi quidem recensio esse videtur; memoriae non recensitae rettulit professor Lipsiensis O. Immisch, qui scripta Platonica iam · antiquitus multifariam tradita esse luculenter demonstravit 2• non nego-res enim manifesta est-nec puto Schneiderum de vetere vulgata sua ita sensisse ut crederet textum quemdam ab omnibus receptum unquam fuisse. scilicet non potuit vir tan~us ignorare vel apud unum Stobaeum recensionis diversitatem apparere, cuius rei exemplum habes in apparatu nastro ad Timaeum 66 d sqq. sed nolo de hac re longus esse; illud tantum affirmo, Vindobonensi F memoriam optimis libris multo antiquiorem contineri, quae res haud sane levis -momenti cuiquam videri potest. Superest ut quibus subsidiis in hac tetralogia recensenda usus sim paucis exponam. et in PoHtia· quidem de Parisino, cum nuper denuo contulerint L. Campbell et I. Adam, satis iam constare videtur ; in Timaeo longe aliter res se habet. scilicet ad calcem editionis suae, quae anno 1838 in lucem prodiit, varietatem lectioni_s divulgavit G. StaUbaum a Bastio enotatam, ducentis fere locis in hoc uno dialogo cum apparatu Bekkeriano aperte pugnantem. in tanta igitur testium discrepantia, quam tam diu aequo animo tulisse 1

Cf. Tomi III praefationem.

2

Phz1ologi'sche Studt"en zu Plato, II (Lipsiae, 1903).

PRAEFATIO editores iure mireris, religionis. esse duxi codicem Parisinum in Timaeo et Crz"tia denuo cum pulvisculo excutere; quod ut feci, mali originem statim inveni. vidi veteris diorthotae (A 2) lectiones Bekkerum subinde recenti A falso tribuere, saepius silentio praeterire, Bastium contra primae manus (A) scripturam persaepe neglegere, diorthotae lectiones solas fere mentione dignas habere, cum sibi persuasisset ab eadem manu quae textum descripserat diorthosin profectam esse. et hoc quidem recte sensisse videtur; nam aequalem certe manum A 2 fuisse vel inde constat, quod eadem alio atramento accentus, spiritus plerosque addidit, ad correctiones, non ad pristinam scripturam, accommodatos. eodem modo correctos esse videbis alios quoque eiusdem scriptorii codices, velut Maximi Tyrii Parisinum graecum 1962 1• cadit igitur Bekkeri opinio recenti A tribuentis quae supra versum leguntur ; nam probe secernendus a vetere diorthota est homo futtilis Constantinus, Hierapolis metropolitanus, cuius est libri subscriptio : &p8cMJ17 ~ {3t{3A.or; afJTrJ v1io Kwv' 1