De Accentum Graecorum Nominibus [Reprint 2022 ed.]
 9783112677384, 9783112677377

Table of contents :
Prooemium
De vocibus όξύς et βαρύς
De voce τόυoς
De voce άρμονία
De voce πρσψδία
De accentus Graeci inventione
De doctrina grammatica
Conspectus libelli

Citation preview

DE ACCENTWM GRAECORVM NOMINIBVS

SCRIPSIT

PAVLVS

HANSCHKE

BONNAE A. MARCVS ET E. WEBER MCMXIV

DISSERTATI*) PROBATA AB ORDINE PHILOSOPHORVM BONNENSI MCMXIV

TYPIS CAROLI GEORGI TYPOGRAPHI ACADEMICI

AVGVSTO BRINKMANN ANTONIO ELTER FRIDERICO M A R X

Difficillimam is suscipit quaestionem, qui in linguae alicuius veteris pronuntiationem inquirit atque accentus. Nam ut in tabulis statuisque non inest motus habitusque intima ilia species, in qua uniuscuiusque hominis cernitur proprietas, ita litteris notisque servatur modo rigidum linguae quasi cadaver, neque exprimi possunt sabtiliores illae sonorum varietates, quae linguae reddunt colorem atque pulchritudinem. Accedit, quod talibus notis non egent ii, apud quos viget serrao ille, ita ut dicere quis possit quo maius intercedat discrimen inter vivum sermonem et eum qui notatur, eo pluribus opus esse pronuntiandi adminiculis. Ab altera parte ne cernuntur quidem gravissima atque peculiaria ab iis, qui una tantum lingua adsueti non possunt comparare contraria. Et Graecos notum est respuisse peregrini sermonis notitiam, ita ut pauca tantum exstent testimonia, ubi Graecorum et Romanorum pronuntiatio a Graeco scriptore comparatur. Plerique censent ab Aeolica dialecto derivatum esse sermonem Latinum. Plura inveniuntur apud Latinos, qui semper studuerunt suum os atque proloquendi modum fingere ad Graecorum exemplar. Gravissimus est Quintiliani locus notus 12, 10, 33: „accentus quoque cum rigore quodam, turn similitudine ipsa (i. e. novoToviot, cf. Cic. de inv. 1, 76) minus suaves habemus (sc. quam Graeci), quia ultima syllaba nec acuta umquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas gravis cadit semper." Sed si commotus talibus locis, quos colligere sane operae pretium erit, pergis ad grammaticos Latinos et ab iis postulas, ut doceant de accinendi discrimine quod intersit inter Graecos et Latinos, fere nil agis. Nam ut in aliis rebus ita in his Romani toti pendent a Graecis, ita ut omnino non possint explicari

-

6

-

nisi Graecis antea i n t e l l e c t s . Quod a p p a r u i t in Schoellii collectione Ritschelio auctore c o n f e c t a ,,De accentu linguae L a t i n a e veterum g r a m m a t i c o r u m testimonia coll. F r . S c h o e l l " (Act. soc. phil. Lips. vol. 6); nam ut multum iuvat libellus ille ad Graecorum opiniones ex R o m a n o r u m imitatione r e c u p e r a n d a s , ita saepissime Schoellius in explicatione erravit neque ei contigit, ut firmum poneret totius quaestionis f u n d a m e n t u m . Multo autem magis e re erat Graecorum de a c c e n t u s n a t u r a testimonia colligere et e n a r r a r e , quam quaestionem proposuit amplissimus philosophorum ordo universitatis Bonnensis a n t e hos quattuor annos. Sed ea quaestio multo niaior et difficilior erat quam quae ad dicm constitutam aliquatenus solvi posset. Multi quidem in ea testimonia inquisiverant, plurima colleg e r a n t , in singulis verum assecuti e r a n t ; sed in tota quaestione minime inter viros doctos c o n v e n i t : alii contenderunt musicam fuisse indolem accentus Graeci et ab omni ictu vehementiaque a l i e n a m ; alii plane in contrariano p a r t e m a b i e r u n t ^ alii, id quod hodie saepius invenies, inter utrosque medium o c c u p a v e r u n t locum 1 ). K r e t s c h m e r autem (Zeitschr. f. vgl. S p r a c h f . 30, 591 sqq.) inter primos dixit m u t a t a m esse a c c e n t u s G r a e c i n a t u r a m e musica in earn quae consistit in vi a t q u e i c t u ; sed priusquam b a e c mutatio, quam quondam f a c t a m esse p r o b a t a r s metrica, t r a c t a r i posset, a c c u r a t e erat d e m o n s t r a n d u m a n t e a p r a e c i p u e prosodiam positam fuisse in altitudine et quasi cantilena sermonis. Quod vehementissime omnium n e g a v e r a t Schoellius 1. 1. U t r a q u e p a r s artis vocabulis Ditebatur; alteri c o n t e n d e b a n t vocibus TÓVOS èmreiveiv òHù? indicari vim a t q u e vehementiam ; contra K r e t s c h m e r 1. 1. p. 5 9 2 monuit omnes eas voces a musicis n u n c u p a r i de chordis ideoque a d altitudinem pertinere. A c c e d e b a t , quod priores, sicuti Misteli, eodem modo

1) Eos qui de accentu Graeco egenrnt, non opus est enumerare ; nam antiquiores affert Fr. Misteli Theorie der griechischen Betonung 1875 p. 2 sqq., recentiores Vendryes Traité d'accentuation grecque 1904 p. XV sqq.; cf. etiam Ehrlich Untersuchungen über die Natur der griech. Betonung 1912 prooem., et compendia grammatica. Testimonia de accentus Graeci natura primus suscepit colligere Liscovius Uber die Aussprache des Griechischen und über die Bedeutung der griech. Accente, Lipsiae 1825.



7



Eustathii quo Platoiiis testimonio utebantur. Historicam quidem adhibuit rationem Kretschmer ; sed mutationem praecipue spectavit neque singula cnravit. Posteriores earn rationem non ita ut debuerunt secuti sunt. Nam Iaeobus Wackernagel (Beiträge zur Lehre vom griechischen Akzent, Basil. 1893), a grammaticis orsus, retro rem prosecutus est usque ad Platonem ideoque prioribus grammaticorum opiniones falso imputavit. Vendryes 1. 1. nitido quidem libello (de quo cf. Solmsen Berlin, phil. Wochenschr. 1906, 1333 sqq.) omnia collegit quae inventa erant, sed in singula plerumque omisit denuo inquirere, ita ut nimis pendeat a prioribus. Neque Hugo Ehrlich (Zeitschr. f. vgl. Sprachf. 39, 571 sqq. = Untersuchungen p. 250 sqq.), qui rem gravissimam primus protulit Dionysium Halicarnassensem non novisse accentum gravem pro acuto in constructione verborum positum quique Wackernagelium bene refutavit, satis accurate singula tractavit, ita ut fundamento careant ea, quae de prosodia media proposuit. Itaque si quaerimus, cur etiamnunc tota res incerta sit, quamquam post Reizii disputationem „de inclinatione accentus Gr." tot viri docti egerunt de prosodiis, apparet nimis esse neglectam temporum rationem. Primum igitur ab ovo ut dicunt repetenda est histoiia D o m i n u m prosodiacorum, in quibus plerosque haerere vidimus; nam si cognoverimus, cur et a quibus et quando vocabula ista ad accentus translata sint quasque habuerint vices, antequam grammaticorum usu stabilirentur atque figerentur, tum non iam dubitabimus de eorum indole meliusque fortasse intcllegemus quales ipsi Graeci in sermone suo accentus percipere sibi visi sint. Itaque facere non poterimus, quin omnibus illorum vocabulorum vicibus excussis 1 ) interpretemur antiquissima de accentibus testimonia, et primum quidem quatenus ad nomina eorum pertinent. Deinde — ut etiam ultra praesentia quaestionum adumbrem nexum — reliqua testimonia, quae praecipue grammaticorum sunt, explicanda erunt necessi-

1) Ubi, si quid praeterea proficere poterimus ex ¡Harum vocum historia, id non neglegemus neque nimis anxie quacremus, pertineatne ad ipsum propositum; nam displieet rerum interrumpere nexum, v. infr. p. 72.



8

-

tudinesque detegendae, quibus inter se coniunguntur; imprimis Herodiani eiusque patris si fieri potest rationes et fontes erunt investigandi;

nam

tenere Aristarchi erraverit.

si quis surnat in his rebus genuinam nos doctrinam,

me

quidem

iudice

vehementer

Grammaticorum opiniones illustrantur notarum usu,

qui describendus est ab iis qui talia invenerunt usque ad eum quem nos sequimur modum

Quae omnia supplenda

illis quasi tacitis testimoniis, quae casu de accentibus velutsi Menander apud Athen. 13 c. 2 8 (fr. 3 8 1 Kock) TTETioiriKaT' epyov oùx è r a i p w v ,

erunt

docent, dicit:

nel